라틴어 문장 검색

Igitur si statuas et imagines frigidas mortuorum suorum simillimas non adoramus, quas milvi et mures et araneae intellegunt, nonne laudem magis quam poenam merebatur repudium agniti erroris?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 6:2)
Aedes proinde, aras proinde.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 7:2)
Idem habitus et insignia in statuis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 7:3)
Sed cum Larentinam publicum scortum, velim saltim Laidem aut Phrynen, inter Iunones et Cereres et Dianas adoretis, cum Simonem Magum statua et inscriptione Sancti Dei inauguratis, cum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi1 deum facitis, licet non nobiliores dei veteres tamen contumeliam a vobis deputabunt hoc et aliis licuisse quod solis antiquitas contulit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 8:3)
Vos igitur inportuni rebus humanis, vos rei publicorum incommodorum inlices semper, apud quos deus spernitur, statuae adorantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 1:1)
Plerique etiam in principes latrant sustinentibus vobis, et facilius statuis et salariis remunerantur quam ad bestias pronuntiantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 4:1)
Et tamen illis omnibus et statuas defunditis, et imagines inscribitis, et titulos inciditis in aeternitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 10:2)
Murciam enim deam amoris volunt, cui in illa parte aedem voverunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:3)
Tum melius tenuere fidem, cum paupere cultu Stabat in exigua ligneus aede deus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1013)
statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 387:1)
deferam non in planum modo aedes, sed colli etiam subiciam, ut vos supra suspectum me civem habitetis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 75:3)
statua in comitio posita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 108:2)
pace redintegrata Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 149:1)
certamen consulibus inciderat uter dedicaret Mercuri aedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 283:1)
invenio apud quosdam, idque propius fidem est, a quaestoribus Caesone Fabio et L. Valerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi iudicio, dirutas publice aedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 453:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION