라틴어 문장 검색

et cum magno utique miraculo ipsa eius foramina ingrediens, quibus aedificio erat adfixa, perederet, ipsam tamen ledere nullatenus sinebatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:5)
Dehinc ab occasu Golgothana uidetur ecclesia, in qua etiam rupis apparet illa, quae quondam ipsam adfixo Domini corpore crucem pertulit, argenteam modo pergrandem sustinens crucem, pendente magna desuper aerea rota cum lampadibus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI.10)
Haec de opusculis excerpta praefati scriptoris ad sensum quidem uerborum illius, sed breuioribus strictisque conprehensa sermonibus, nostris ad utilitatem legentium historiis indere placuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:12)
Haec tibi fabellas referat positaque lucerna Deducat plena stamina longa colu, At circa gravibus pensis adfixa puella Paulatim somno fessa remittat opus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 338)
Haec mihi te adducit tenebris multoque timore Coniungit nostras clam taciturna manus, Haec foribusque manet noctu me adfixa proculque Cognoscit strepitus me veniente pedum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 636)
stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit puellam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 270:2)
Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam venit ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit sinistraque manu mulieris pectore oppresso tace, Lucretia, inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 593:2)
nam praeterquam quod agmine prope quadringentorum hominum veniens, qui ab urbe indignitate rei accensi comites ei se dederant, conspectus est, strictum etiam telum respersusque ipse cruore tota in se castra convertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 532:1)
haerete adfixi contionibus et in foro vivite:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 756:1)
adsurgentem ibi regem umbone resupinat repetitumque saepius cuspide ad terram adfixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 207:1)
unus Postumius ictus saxo perfracto capite acie excessit, non dictatorem umerus volneratus, non Fabium prope adfixum equo femur, non abscisum consulem ex tam ancipiti proelio submovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 307:1)
procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset verba iuraret se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 44:1)
Tullius, de quo ante dictum est, exclamat aspice, imperator inquit, quemadmodum exercitus tuus tibi promissa praestet, piloque posito stricto gladio in hostem impetum facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 162:3)
in beluas strinximus ferrum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 243:1)
ergo vos prius in me strinxeritis ferrum quam in vos ego;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 467:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION