라틴어 문장 검색

non modo enim sequi recusarunt bene monentem, sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertes summovissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 734:2)
post quae cum a nobilibus adulescentibus propter desperationem consilium de relinquenda Italia iniretur, P. Cornelius Scipio tribunus militum, qui Africanus postea vocatus est, stricto supra capita deliberantium ferro iuravit pro hoste se habiturum eum qui in verba sua non iurasset, effecitque ut omnes non relictum iri a se Italiam iure iurando adstringerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha13)
postremo ad id ventum inopiae est ut lora detractasque scutis pelles, ubi fervida mollissent aqua, mandere conarentur nec muribus aliove animali abstinerent et omne herbarum radicumque genus aggeribus infimis muri eruerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 255:1)
absumptis enim frugum alimentis carnisque omnis generis quadrupedum suetae insuetaeque, postremo coriis herbisque et radicibus et corticibus teneris strictisque foliis vixere, nec ante quam vires ad standum in muris ferendaque arma deerant expugnati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 385:1)
Casilinum a Poenis obsessum ita fame vexatum est ut lora et pelles scutis detractas et mures inclusi essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 6)
tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum intervalli fecit ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus quam succurri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 85:2)
se enim clausas habuisse portas, non separantem suas res a publicis, sed strictis semel gladiis timentem qui finis caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret, contenti nece tyranni essent, an quicumque aut propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis regiam contigissent alienae culpae rei trucidarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 291:1)
qui prior strinxerit ferrum, eius victoria erit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 486:3)
ubi conferti hastas ingentis longitudinis prae se Macedones obiecissent, velut in constructam densitate clipeorum testudinem Romani pilis nequiquam emissis cum strinxissent gladios, neque congredi propius neque praecidere hastas poterant, et, si quam incidissent aut praefregissent, hastile fragmento ipso acuto inter spicula integrarum hastarum velut vallum explebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 209:1)
ut emissis soliferreis phalaricisque gladios strinxerunt, tum velut redintegrata est pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 173:1)
postquam portae appropinquabat, desilire omnes ex equis iussit et loris ducere equos itineris maxime modo solutis ordinibus, ut comitatus magis praefecti videretur quam praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 406:1)
ubi et in fano lucoque ea religione et eo iure sancto, quo sunt templa, quae asyla Graeci appellant, et nondum aut indicto bello aut ita commisso, ut strictos gladios aut sanguinem usquam factum audissent, cum per magnum otium milites alii ad spectaculum templi lucique versi, alii in littore inermes vagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapsa esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 598:1)
quodsi pede collato pugnandum est, translatis in laevam hastis stringit gladium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 269:3)
ubi cum aurum ostenderent, quod summam talenti Attici - tanti enim pepigerat - expleret, mulier lingua sua stringerent ferrum et centurionem pensantem aurum occiderent imperavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 302:1)
si gladium in Asia non strinxissem, si hostem non vidissem, tamen triumphum in Thracia duobus proeliis merueram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 629:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION