라틴어 문장 검색

Qui ultimum supplicium sumendum esse censebat, nescio an iure, certe aequitate postulationis meae victus, omissa sententia sua accessit releganti, veritus scilicet ne, si dividerentur sententiae, quod alioqui fore videbatur, ea quae absolvendos esse censebat numero praevaleret.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 24:6)
quorum ego supplicium distuli, ut te conditorem disciplinae militaris firmatoremque consulerem de modo poenae.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 29 1:1)
TRAIANUS PLINIO Secundum mandata mea fecit Sempronius Caelianus mittendo ad te eos, de quibus cognosci oportebit, an capitale supplicium meruisse videantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 301)
Confitentes iterum ac tertio interrogavi supplicium minatus;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 3:2)
A, quotiens finxit culpam, quantumque licebat Insonti, speciem praebuit esse nocens!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 199)
Nec fruitur somno, vigilacibus excita curis, sed videt ingratos intabescitque videndo successus hominum, carpitque et carpitur una, suppliciumque suum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:10)
Convicia victae cum iacerent, quoniam dixit certamine vobis supplicium meruisse parum est maledictaque culpae additis et non est patientia libera nobis, ibimus in poenas et, qua vocat ira, sequemur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 62:3)
O siqua patetis numina confessis, merui nec triste recuso supplicium.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 47:9)
Sed neque materno quod sum generosior ortu, nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, proposita arma peto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 14:6)
supplicii pars est in regione mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 248)
supplicium patitur non nova culpa novum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1237)
quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt, et cremat insontes hostica flamma casas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1029)
nunc mea supplicio vita pudenda suo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 319)
exibis vagus huc illuc fluitantibus errat Iudaeus, postquam patria de sede revulsus supplicium pro caede luit, Christique negati sanguine respersus commissa piacula solvit, en quo priscorum virtus defluxit avorum!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3170)
aut, si maiestas animae est, ostendite quid sit quod lapsam Christique inopem nova gratia inundat, Spiritus et Sanctus baptismate iustificatam nobilitat, famulaeque decus, quod defuit, addit, quod quia praestatur meritis mentisque negatur, absurde fertur Deus aut pars esse Dei, quae divinum summumque bonum de fonte perenni nunc bibit obsequio, nunc culpa aut crimine perdit, et modo supplicium recipit, modo libera calcat, miraris peccare animam, quae carne coactam sortita est habitare domum, cum peccet et ipse angelus, hospitium qui nescit adire caducum cratis tabifluae?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3293)

SEARCH

MENU NAVIGATION