라틴어 문장 검색

De supplicio agentibus, Caesar parcendum dignitati, Cato animadvertendum pro scelere censebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 10:2)
Audi igitur, quanta indignatio de servi supplicio caelum penetraverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 2:5)
Caepionem quoque qui in Augusti necem fuerat animatus, postquam detecto scelere damnatus est, servus ad Tiberim in cista detulit, pervectumque Hostiam inde in agrum Laurentem ad patris villam nocturno itinere perduxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 21:1)
raptamque quasi ad supplicium obsequiis plenis pietate tutati sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 23:4)
licet hoc nomen ex nece draconis inditum deo Graeci fabulentur, quae tamen fabula non abhorret ab intellectu naturalis archani:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 51:2)
Haec est autem de nece draconis ratio naturalis, ut scribit Antipater Stoicus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:1)
inde fabula exorta est de serpentis nece.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 59:4)
Et Andromache cum de Pyrrhi nece diceret, ut invidiam occidentis exprimeret:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 15:1)
— Quem falsa sub proditione Pelasgi Insontem infando indicio, quia bella vetabat, Demisere neci.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 5:3)
et quotiens multam necem significare vult, messem hominum factam dicit, nulli certum nomen facile extra catalogum vel addens in acie vel detrahens.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 6:3)
Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est Tempestas totoque auctumni incanduit aestu, Et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 7:3)
Iamiam, me praeside, Roma Supplicium poenamque petat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:9)
Nec medii dirimunt morbi vitamque necemque, Sed languor cum morte venit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:44)
Aera pestiferum tractu, morbosque fluentes, Insanamque famem, permissasque ignibus urbes, Moeniaque in praeceps laturos plena tremores Hi possent explere viri, quos undique traxit In miseram Fortuna necem, dum munera longi Explicat eripiens aevi, populosque ducesque Constituit campis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:52)
Ibi Sextus edocet fratrem de nece patris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권8)

SEARCH

MENU NAVIGATION