라틴어 문장 검색

Non tamen a tanto debet secedere uoto Instans propositum nec citra prelia uinci, Quamuis ad tantas operas tantumque laborem Nature suspiret opus citraque residat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:4)
Supplebit tamen ipsa manus diuina quod infra Perfecti normam Nature norma relinquet:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:5)
Vota tamen precibus nostris mellita mereri Plus possunt tali melius condita sapore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:12)
Quem non rethoricis oracio picta figuris, Non ignauus opum cumulus, non musa Maronis, Non amor ypocrita nec honor uenator amoris Demulcet, sed sola precum dulcedo perorat, Si tamen a fonte cordis deducta madescat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:14)
Sed tamen, ut proprie mentis sentencia dictat, Nulla potest melius istius muneris usum Amplecti quam nostra soror Prudencia, cuius Debellare nequit uirtutem turba laborum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:2)
Sed tamen assensum Prudencia sola minorem Donat seque parem tanto negat esse labori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 10:2)
Nam Dauid et Ionathas ibi sunt duo, sunt tamen unum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:3)
Sic diuisa tamen manet integra, sparsaque tandem Colligitur, diffusa redit cum fenore multo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 20:3)
Illa uigil, studiosa, libens, attenta, laborans, Indulgens operi, mentem deducit in actum, Non habitu uilis nec uultu sordida, gestu Degener, incompta uerbis uel barbara factis, Sed tamen in uultu proscribit signa laboris Pallor;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:2)
Sunt tamen in multo lactis torrente natantes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:4)
Ars admittit eam, ueniam largita precanti, Nec fouet in gremio sed tamen sustinet illam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:19)
Qualiter, usurpans uires et robur elenchi, Singula percurrit inductio, colligit omne, Sed tamen inferior sese summittit elencho;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:17)
Qualiter est munita locis ars ista localis, Nec tamen est conclusa loco, non quod loca querat, Immo locum, capiatque locos, ignara locorum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:19)
Qui tamen iccirco uestit sua dicta latebris, Ne sua prostituat secreta suumque relinquens Archanum, uulgo tandem uilescere cogat, Nam sua secreti maiestas uilet et omni Priuatur splendore sui, si publica fiat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:6)
Hanc artis gerit effigiem pars unica uestis, Sed tamen artificum loquitur pars altera formas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION