라틴어 문장 검색

Quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transilire septa queat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 10:1)
Quidam praesentius putant esse remedium cum per cornu singulis ternos cyathos gari demittunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 3:3)
Quod si effeta lacte deficitur, caprinum maxime conveniet praeberi catulis,dum fiant mensum quattuor.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 13:1)
quae tamen ternae singulis maritantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 12:3)
Tum demum sui generis quattuor ova, nec plura quam quinque fovenda recipient.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 10:4)
Hae impensa curaque M. Terentius ternis saepe denariis singulos emptitatos esse significat avorum temporibus, quibus qui triumphabant populo dabant epulum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 6:2)
secundus quattuor;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 10:4)
Quae si mediocris habitus sunt, non debent amplius quam terna pavonina et sena generis sui fovere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 13:2)
Atque ob has quidem causas, si permittit locorum conditio, vel paucos utique oportet educare, singulisque maribus ternas feminas destinare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 13장 3:4)
quas singulas satis est habere quoquoversus pedes ternos, et aditus singulos firmis ostiolis munitos:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 1:4)
Pariunt autem singulis fetibus ova, primo quina, sequenti quaterna, novissimo terna:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 5:2)
Mox ubi quattuor mensium facti sunt, farturae maximus quisque destinatur, quoniam tenera aetas praecipue habetur ad hanc rem aptissima:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 10:4)
neque populus ademptum ius questus est nisi inani rumore, et senatus largitionibus ac precibus sordidis exsolutus libens tenuit, moderante Tiberio ne plures quam quattuor candidatos commendaret sine repulsa et ambitu designandos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 15장3)
Caesar avidas legiones quo latior populatio foret quattuor in cuneos dispertit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장1)
Igitur Germanicus quattuor legiones, quinque auxiliarium milia et tumultuarias catervas Germanorum cis Rhenum colentium Caecinae tradit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION