라틴어 문장 검색

tanta illi palloris insaniam testantis foeditas erat, tanta oculorum sub fronte anili latentium torvitas, tanta capitis destituti et emendicaticiis capillis aspersi deformitas ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 93:2)
Multi quidem sunt, quibus necessario haerendum sit in fastigio suo, ex quo non possunt nisi cadendo descendere, sed hoc ipsum testentur maximum onus suum esse, quod aliis graves esse cogantur, nec sublevatos se sed suffixos.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:2)
Clare, inquam, ac palam testor hanc vitam, quam ego iucundam voco, non nisi adiecta virtute contingere."
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 49:3)
Quandoque aut natura spiritum repetet aut ratio dimittet, testatus exibo bonam me conscientiam amasse, bona studia, nullius per me libertatem deminutam, minime meam " - qui haec facere proponet, volet, temptabit, ad deos iter faciet, ne ille, etiam si non tenuerit, Magnis tamen excidit ausis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 103:5)
Illud tamen, pater, deos testor:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.26)
"Testor, inquid, praesides pietatis deos, amare antequam duceres coepi."
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Demens qui filio cessit vxorem.13)
Testor Iouem, proprium iam Fidiae deum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.11)
Pendet summo stridula ramo pinnasque novo tradere soli gestit querulos inter nidos Thracia paelex, turbaque circa confusa sonat murmure mixto testata diem.
(세네카, Hercules Furens 2:10)
parui certe Iove ubique dignus teque testata est meum patrem noverca, quid tamen nectis moras?
(세네카, Hercules Oetaeus 1:4)
te, clare Titan, testor:
(세네카, Hercules Oetaeus 1:21)
Non esse me qui sceptra violentus geram nec qui superbo miserias calcem pede, testatus equidem videor haud clare parum generum exulem legendo et adflictum et gravi terrore pavidum, quippe quem poenae expetit letoque Acastus regna Thessalica optinens.
(세네카, 메데아 5:1)
quippe sequeretur necem proles parentum, sancta si caelum incolis Iustitia, numen invoco ac testor tuum:
(세네카, 메데아 7:36)
Per alta vade spatia sublimi aethere, testare nullos esse, qua veneris, deos.
(세네카, 메데아 15:38)
Subiecta et humilis, atque monumenta extruit quibus timorem fassa testatur suum.
(세네카, 옥타비아 4:1)
rapite ad letum quis ius in nos Fortuna dedit, testor superos - quid agis, demens?
(세네카, 옥타비아 14:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION