라틴어 문장 검색

Quis carmine digno exsequias et dona malae feralia pompae perlegat?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam78)
longe super aemula signa consedit viridesque umeros et opaca theatri culmina ceu latae tremefecit mole ruinae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권272)
quae centum aera non amplius in coenam subscribi iubebant nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non saginatam, quae patricium, quod decem pondo argenti habuisset, pro magno ambitionis titulo senatu submovebant, quae theatra stuprandis moribus orientia statim destruebant, quae dignitatum et honestorum natalium insignia non temere nec inpune usurpari sinebant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 2:2)
Video et theatra nec singula satis esse nec nuda;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 3:2)
Remitto fabulas Tauricas theatris suis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 4:3)
Nihil est nobis dictu, visu, auditu cum insania circi, cum inpudicitia theatri, cum atrocitate arenae, cum xysti vanitate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 4:2)
non ibis in circum, non in theatrum, agonem, munus non spectabis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:6)
Cum aquam ingressi Christianam fidem in legis suae verba profitemur, renuntiasse nos diabolo et pompae et angelis eius ore nostro contestamur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 1:2)
Igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praeiudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et angelis eius sint mancipata, scilicet per idololatrian.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:3)
pompa praecedens, quorum sit in semetipsa probans de simulacrorum serie, de imaginum agmine, de curribus, de tensis, de armamaxis, de sedibus, de coronis, de exuviis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:4)
2 Deum offendit qualiscumque pompa circi:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:8)
Proinde si Capitolium, si Serapeum sacrificator vel adorator intravero, a deo excidam, quemadmodum circum vel theatrum spectator.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:13)
1 Theatrum proprie sacrarium veneris est.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:4)
Nam saepe censores nascentia cum maxime theatra destruebant moribus consulentes, quorum scilicet periculum ingens de lascivia providebant, ut iam hic ethnicis in testimonium cedat sententia ipsorum nobiscum faciens et nobis in exaggerationem disciplinae etiam humana praerogativa.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:6)
Itaque theatrum veneris Liberi quoque domus est.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION