라틴어 문장 검색

omnes istos oblectamenta fallacia et brevia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus et adclamationis secundae favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:3)
Unusquisque aut quia timidus erat, id illi suadebat, quod sibi suasisset, aut quia adulator et blandus, id consilium dabat, quod deliberanti gratius fore suspicabatur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 5:3)
Nostri quidem videri volunt Zenonis interrogationem veram esse, fallacem autem alteram et falsam, quae illi opponitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 19:5)
et timidum quidem non esse, timere tamen aliquando;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 15:3)
Ista timidis timenda sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 27:3)
Tota rerum natura umbra est aut inanis aut fallax.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 46:3)
Nisi opiniones falsas, quibus laboramus, expuleris, nec avarus, quomodo pecunia utendum sit, exaudiet, nec timidus, quomodo periculosa contemnat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 6:7)
Illud, ut puto, concedes, nihil esse turpius dubio et incerto ac timide pedem referente.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 46:3)
Nihil non lubricum et fallax et omni tempestate mobilius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 9:4)
Hunc vidimus in bello fortem, in foro timidum, animose paupertatem ferentem, humiliter infamiam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 9:2)
Praeterea non fiunt timidiora vivendo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 20:3)
O regnorum magnis fallax Fortuna bonis, in praecipiti dubioque loeas nimis excelsos;
(세네카, 아가멤논 2:1)
felix mediae quisquis turbae sorte quietus aura stringit litora tuta timidusque mari credere cumbam remo terras propiore legit.
(세네카, 아가멤논 2:14)
vel Mycenaeas domos coniuncta socio profuge furtiva rate - quid timida loqueris furta et exilium et fugas?
(세네카, 아가멤논 3:9)
Nos alia maior naufragos pestis vocat, est humilis, unda, scrupeis mendax vadis, ubi saxa rapidis clausa verticibus tegit fallax Caphereus;
(세네카, 아가멤논 10:62)

SEARCH

MENU NAVIGATION