라틴어 문장 검색

"sit, qui rabidarum more ferarum mandat atrox hostile caput, quique igne supremo arceat exanimes et manibus aethera nudis commaculet:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권36)
non fortius aethera vultu torquet et astriferos inclinat Iuppiter axes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권42)
"quin et cornigeri vatis nemus atque Molosso quercus anhela Iovi Troianaque Thymbra tacebit, ipsi amnes ipsaeque volent arescere laurus, ipse nihil certum sagis clangoribus aether praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권104)
liquido velut aethere nubes invida Parrhasiis unum si detrahat astris, truncus honor Plaustri, nee idem riget igne reciso axis, et incerti numerant sua sidera nautae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권157)
illo avidae cum voce ruunt, sonat arduus aether plausibus, et caelo volucres cessere minores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권16)
"at tu, qui tumidus spoliis et sanguine gaudes insontis pueri, non hoc ex amne potentem Inachon aut saevas victor revehere Mycenas, ni mortalis ego et tibi ductus ab aethere sanguis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권203)
tempus tamen obvia magni fors dedit auxilii, videt alto ex aethere elusa moenia et insomni vallum statione teneri:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권32)
Huc se caeruleo libravit ab aethere virgo discolor:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권44)
"Ipse quoque et volucrem gressum et ventosa citavit tempora, et obscuri sinuatam frigore caeli implevit chlamydem, tacitoque per aethera cursu fertur et Aoniis longe gravis imminet arvis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권51)
- viamque incohat et maesto conversus ad aethera voltu sic ait:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권158)
clusis ipse insultare Pelasgis tendit et abscisos sociorum ostendere voltus, interea reducem murorum e culmine Grai Thiodamanta vident nec iam erumpentia celant gaudia, ut exsertos enses et caede recenti arma rubere notant, novus adsilit aethera magnum clamor, et e summo pendent cupida agmina vallo noscere quisque suos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권201)
iamque premit terras, nec vultus ab aethere longe;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권283)
Iam sordent terrena viro taedetque profundae caedis, et exhaustis olim Graiumque suisque missilibus lassa respexit in aethera dextra, ardua mox torvo metitur culmina visu, innumerosque gradus, gemina latus arbore clusos, aerium sibi portat iter, longeque timendus multifidam quercum flagranti lumine vibrat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권382)
qualis mediis in nubibus aether vidit Aloidas, cum cresceret impia tellus despectura deos nec adhuc immane veniret Pelion et trepidum iam tangeret Ossa Tonantem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권388)
"an pavidas tonitru turbare puellas fortior et soceri turres exscindere Cadmi?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권417)

SEARCH

MENU NAVIGATION