라틴어 문장 검색

Volsci cursu et clamore fessi cum se velut stupentibus metu intulissent Romanis, postquam impressionem sensere ex adverso factam et ante oculos micare gladios, haud secus quam si in insidias incidissent, turbati vertunt terga;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 328:1)
sequebatur turba, propria alia cognatorum sodaliumque, nihil medium, nec spem nec curam, sed immensa omnia volventium animo, alia publica sollicitudine excitata, favore et admiratione stupens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 546:1)
pavida puella stupente ad clamorem nutricis fidem Quiritium implorantis fit concursus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 472:1)
post ludos contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt, obiurgantium multitudinem quod admiratione eorum quos odisset stupens, in aeterno se ipsa teneret servitio, et non modo ad spem consulatus in partem revocandam adspirare non auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis, quae communia essent comitia patrum ac plebis, aut sui aut suorum meminisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 383:1)
et cum octo ex collegio tribunorum plebi primo intercessores legum fuissent, quinque soli erant, et, ut ferme solent qui a suis desciscunt, capti et stupentes animi vocibus alienis id modo quod domi praeceptum erat intercessioni suae praetendebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 380:1)
et vestram itaque de eis curam quam primum absolvi, et illorum animos, dum exspectatione stupent, seu poena seu beneficio praeoccupari oportet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 201:3)
stupentes tribunos et suam iam vicem magis anxios quam eius cui auxilium ab se petebatur, liberavit onere consensus populi Romani, ad preces et obtestationem versus, ut sibi poenam magistri equitum dictator remitteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 495:1)
cum refugientem ad urbem Tauream Claudius sequeretur, patenti hostium porta invectum per alteram, stupentibus miraculo hostibus, intactum evasisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 639:2)
inprovisa res pavorem incutit Poenis, mirabundique unde tot hostes subito exorti prope deleto exercitu forent, unde tanta audacia, tanta fiducia sui victis ac fugatis, quis imperator duobus Scipionibus caesis exstitisset, quis castris praeesset, quis signum dedisset pugnae - ad haec tot tam necopinata primo omnium incerti stupentesque referunt pedem, dein valida inpressione pulsi terga vertunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 542:1)
sensere etiam barbari magnitudinem animi, cuius miraculo nominis alii mortales stuperent, id ex tam alto fastigio aspernantis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 310:1)
stupente ita seditione, cum vivere primo, mox etiam valere Scipionem certi auctores adferrent, tribuni militum septem ab ipso Scipione missi supervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 372:1)
septentrionales autem gentes infusae crassitudine caeli, propter obstantiam aeris umore refrigeratae stupentes habent mentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장32)
attonitae stupendae, non stupentis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 531)
torva pro 'torve', id est terribiliter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4671)
torvum pro 'torve'. io vox clamantis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3991)

SEARCH

MENU NAVIGATION