라틴어 문장 검색

Quibus rebus perterritis animis adversariorum Caesar, ne semper magno circuitu per pontem equitatus esset mittendus, nactus idoneum locum fossas pedum XXX in latitudinem complures facere instituit, quibus partem aliquam Sicoris averteret vadumque in eo flumine efficeret.
(카이사르, 내란기, 1권 61:1)
Hoc inito consilio toto flumine Hibero naves conquiri et Octogesam adduci iubent.
(카이사르, 내란기, 1권 61:7)
Equites ab eo missi flumen transeunt et, cum de tertia vigilia Petreius atque Afranius castra movissent, repente sese ad novissimum agmen ostendunt et magna multitudine circumfusa morari atque iter impedire incipiunt.
(카이사르, 내란기, 1권 63:5)
paratos esse sese, posse et audere ea transire flumen, qua traductus esset equitatus.
(카이사르, 내란기, 1권 64:4)
Quorum studio et vocibus excitatus Caesar, etsi timebat tantae magnitudini fluminis exercitum obicere, conandum tamen atque experiendum iudicat.
(카이사르, 내란기, 1권 64:5)
reliquas legiones expeditas educit magnoque numero iumentorum in flumine supra atque infra constituto traducit exercitum.
(카이사르, 내란기, 1권 64:8)
Pauci ex his militibus abrepti vi fluminis ab equitatu excipiuntur ac sublevantur;
(카이사르, 내란기, 1권 64:9)
Ac tantum fuit in militibus studii, ut milium sex ad iter addito circuitu magnaque ad vadum fluminis mora interposita eos, qui de tertia vigilia exissent, ante horam diei VIIII consequerentur.
(카이사르, 내란기, 1권 64:12)
Postero die duces adversariorum perturbati, quod omnem rei frumentariae fluminisque Hiberi spem dimiserant, de reliquis rebus consultabant.
(카이사르, 내란기, 1권 73:1)
illi vadum fluminis Sicoris temptare, si transire possent.
(카이사르, 내란기, 1권 83:12)
Qua re animadversa Caesar Germanos levis armaturae equitumque partem flumen traicit crebrasque in ripis custodias disponit.
(카이사르, 내란기, 1권 83:13)
Paucis cum esset in utramque partem verbis disputatum, res huc deducitur, ut ei, qui habeant domicilium aut possessionem in Hispania, statim, reliqui ad Varum flumen dimittantur;
(카이사르, 내란기, 1권 86:3)
Caesar ex eo tempore, dum ad flumen Varum veniatur, se frumentum daturum pollicetur.
(카이사르, 내란기, 1권 87:1)
Hoc eius praescripto ex Hispania ad Varum flumen est iter factum, atque ibi reliqua pars exercitus dimissa est.
(카이사르, 내란기, 1권 87:8)
ipse eodem cum exercitu proficiscitur biduique iter progressus ad flumen Bagradam pervenit.
(카이사르, 내란기, 2권 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION