라틴어 문장 검색

Quantum bonum est, ubi praeparata sunt pectora, in quae tuto secretum omne descendat, quorum conscientiam minus quam tuam timeas, quorum sermo sollicitudinem leniat, sententia consilium expediat, hilaritas tristitiam dissipet, conspectus ipse delectet !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:2)
Nec habet, ubi illam timeat, quia non mancipia tantum possessionesque et dignitatem, sed corpus quoque suum et oculos et manum et quicquid cariorem vitam facit viro seque ipsum inter precaria numerat vivitque ut commodatus sibi et reposcentibus sine tristitia redditurus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 97:4)
fere enim ex his tristitia sequitur, si aut non successit aut successus pudet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 110:3)
Sed nihil prodest privatae tristitiae causas abiecisse ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 133:1)
Cum cogitaveris, quam sit rara simplicitas et quam ignota innocentia et vix umquam, nisi eum expedit, fides, et occurrit tot scelerum felicium turba et libidinis lucra damnaque pariter invisa et ambitio usque eo iam se suis non continens terminis, ut per turpitudinem splendeat :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 133:3)
eluit enim curas et ab imo animum movet et ut morbis quibusdam ita tristitiae medetur ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 152:5)
Quoniam liberaliter agere coepi, potest beatus dici qui nec cupit nec timet beneficio rationis, quoniam et saxa timore et tristitia carent nec minus pecudes ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 24:1)
Num premit censum onerosa sumtibus et ut seculi mos est in deterius luxu fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna priuatis insanit?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.21)
nec illi ambitio in studiis defuit:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 2:5)
quem non ambitio inpotens
(세네카, Thyestes 359:1)
an nova tristitiae causa puella tuae?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 188)
ad hanc ipse sententiam cum verecunde capite demisso gratias agerem, contionatoris mei coeperunt ora pallere, in quae paulo ante post iram tristitia successerat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 15:4)
"exsulibus quamquam patriaque fugatis nondum laeta Venus, tamen omnis corde resedit tristitia, adfixique animo cessere dolores."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권63)
Tristitiam, si potes, ne admiseris.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 744)
Quonam illae leges abierunt sumptum et ambitionem comprimentes?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION