라틴어 문장 검색

Distribuit tumulos vestris Fortuna triumphis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:48)
Illa, rati semper de te sibi conscia voti, Hoc scelus haud umquam fatis haerere putavit, Sic se dilecti tumulum quoque perdere Magni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:13)
placido natura receptat Cuncta sinu, finemque sui sibi corpora debent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:53)
Omnia maiorum vertamus busta licebit, Et stantes tumulos, et qui radice vetusta Effudere suas, victis compagibus, urnas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:83)
Cuius adhuc remis quatitur Corcyra sinusque Leucadii, Cilicum dominus terraeque Liburnae, Exiguam vector pavidus correpsit in alnum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:17)
Gnidon inde fugit, claramque relinquit Sole Rhodon, magnosque sinus Telmessidos undae Compensat medio pelago.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:18)
Incurrere cuncti Debuerant in Bactra duces, et ne qua vacarent Arma, vel Arctoum Dacis Rhenique catervis Imperii nudare latus, dum perfida Susa In tumulos prolapsa virum, Babylonque iacerent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:56)
Ante tamen Pharias victor quam tangat arenas, Pompeio raptim tumulum Fortuna paravit, Ne iaceat nullo, vel ne meliore sepulchro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:1)
Sic fatur, plenusque sinus ardente favilla Pervolat ad truncum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:18)
Temeraria dextra, Cur obicis Magno tumulum, manesque vagantes Includis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:45)
Romanum nomen et omne Imperium Magno est tumuli modus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:47)
Quis capit haec tumulus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:57)
solitumque legi super alta deorum Culmina, et exstructos spoliis hostilibus arcus, Haud procul est ima Pompeii nomen arena, Depressum tumulo, quod non legat advena rectus, Quod, nisi monstratum, Romanus transeat hospes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:59)
Imperet hoc nobis utinam scelus, et velit uti Nostro Roma sinu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:12)
quis rubri stagna profundi, Aut Arabum portus mercis mutator Eoae, Magne, petet, quem non tumuli venerabile saxum, Et cinis in summis forsan turbatus arenis Advertet, manesque tuos placare iuvabit, Et Casio praeferre Iovi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION