라틴어 문장 검색

"magnanime o iuvenis, quo non agnoverit ullum certius armifero Cadmi de semine Mavors, linque humiles pugnas, non haec tibi debita virtus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권292)
qua de re cum ad me ita suaviter, diligenter, officiose, humaniter scripseris ut non modo te hortari amplius non debeam sed ne exspectare quidem abs te aut ab ullo homine tantum facilitatis ac mansuetudinis potuerim, nihil duco esse commodius quam de his rebus nihil iam amplius scribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 2:5)
non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere, neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3175)
Nulla dies adeo est australibus umida nimbis, non intermissis ut fluat imber aquis, nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo mixta fere duris utilis herba rubis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 41)
Verum quod eum maxime movit illud fuit, quod cum rex esset thesauri et opum appetentissimus, pati non potuerit commercium tanquam apostrophia languescere, aut ullam manere obstructionem in vena porta per quam sanguis ille flueret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:7)
Intelligo non solum corrupto sed etiam callido, absque ulla perficiendi negotii intentione.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 1:4)
neque enim ullum erit subsidium, cui diversarum notarum stirpes non fuerint.b At si varii generis vineta fecerimus, aliquid ex iis inviolatum erit quod fructum perferat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 2:3)
cum decretis sibi a senatu ornamentis triumphalibus leuiorem maiestati principali titulum arbitraretur uelletque iusti triumphi decus, unde adquireret Britanniam potissimum elegit, neque temptatam ulli post Diuum Iulium et tunc tumultuantem ob non redditos transfugas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 17장 1:2)
non hoc Pelias evadere furto te iubet aut ullas Colchis abducere natas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 165:1)
nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast, quae non audierit mixtos vagitibus aegris ploratus, mortis comites et funeris atri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:18)
nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque distantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:7)
quid est enim temeritate turpius aut quid tam temerarium tamque indignum sapientis gravitate atque constantia quam aut falsum sentire aut quod non satis explorate perceptum sit et cognitum sine ulla dubitatione defendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 1:3)
bonis viris quod ais probari quae adhuc fecerimus scirique ab iis nos non profectos valde gaudeo, si est nunc ullus gaudendi locus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 12:1)
Si ergo apud inferos miseri non sunt, ne sunt quidem apud inferos ulli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 11:4)
neque est enim ullus sensus in corpore, sed, ut non physici solum docent verum etiam medici, qui ista aperta et patefacta viderunt, viae quasi quaedam sunt ad oculos, ad auris, ad naris a sede animi perforatae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 45:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION