라틴어 문장 검색

ex usu est, et plane ex necessitate, ut ab illis quae adhuc inventa sunt in ipso operis nostri limine (idque relictis ambagibus et non dissimulanter) honoris et admirationis excessus tollatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:8)
Praeterea, si hujusmodi scientiae plane res mortua non essent, id minime videtur eventurum fuisse quod per multa jam saecula usu venit, ut illae suis immotae fere haereant vestigiis, nec incrementa genere humano digna sumant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:17)
Id tamen posteris gratum esse solet, propter usum operis expeditum et inquisitionis novae taedium et impatientiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:29)
priusquam autem oceanus trajiceretur et novi orbis regiones detegerentur, necesse fuit usum acus nauticae, ut ducem viae magis fidum et certum, innotuisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:15)
simili prorsus ratione, quae hucusque in artibus et scientiis inventa sunt, ea hujusmodi sunt ut usu, meditatione, observando, argumentando, reperiri potuerint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:16)
antequam vero ad remotiora et occultiora naturae liceat appellere, necessario requiritur ut melior et perfectior mentis et intellectus humani usus et adoperatio introducatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:18)
sed ad meritum et usus vitae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:14)
Destinatur itaque parti secundae, doctrina de meliore et perfectiore usu rationis in rerum inquisitione, et de auxiliis veris intellectus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:2)
cum in se nullius magnopere sint usus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 33:3)
partim docendi gratia, partim in usum praesentem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 36:4)
neque id tamen ex rationibus atque praescriptis interpretandi, sed ex eodem intellectus usu quem alii in inquirendo et inveniendo adhibere consueverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:5)
atque interea tamen certos certitudinis gradus ad usum et levamen constituit, donec mens in causarum explicatione consistat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:10)
Logica, quae in usu est, ad errores (qui in notionibus vulgaribus fundantur) stabiliendos et figendos valet, potius quam ad inquisitionem veritatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 27:1)
ut vero ad interiora et remotiora naturae penetretur, necesse est ut tam notiones quam axiomata magis certa et munita via a rebus abstrahantur, atque omnino melior et certior intellectus adoperatio in usum veniat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 39:2)
atque haec via in usu est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 41:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION