라틴어 문장 검색

nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis ponemusque suos ad vaga signa dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권179)
neve daret saltum properans insistere terrae, vix est Evandri vixque retenta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권283)
iam dederat Saliis a saltu nomina dicta armaque et ad certos verba canenda modos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권243)
deposita sequitur taurus feritate iuvencam, quem toti saltus, quem nemus omne tremit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권73)
"venerat in morem populi depascere saltus, idque diu licuit, poenaque nulla fuit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권168)
"cur vagus incedit tota tibicen in urbe?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권419)
Vel quae qui redemi Romano turpe putavit, A duce Puniceo pertulit , ipse feras . Nec tibi subsidio praesens sit numen , ut illi , Cui nil Rhoetei profuit ara Iovis . Utque dedit saltus de summa Thessalus Ossa, Tu quoque saxoso praecipitere iugo .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 13:7)
Quaesitisque diu terris, ubi sistere possit, in mare lassatis volucris vaga decidit alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:9)
Quodsi sola times latebras intrare ferarum, praeside tuta deo nemorum secreta subibis, nec de plebe deo, sed qui caelestia magna sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 60:6)
utque labant curvae iusto sine pondere naves perque mare instabiles nimia levitate feruntur, sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus succutiturque alte similisque est currus inani.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:2)
Consternantur equi et saltu in contraria facto colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 25:4)
dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit, incidit in matrem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 40:2)
Tum digiti coeunt et quinos adligat ungues perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris et colli spatium, longae pars maxima pallae cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant, in dextras abiere iubas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 53:3)
Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei nobiliumque greges custos servabat equarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:6)
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus, ac media plus parte leves erectus in auras despicit omne nemus, tantoque est corpore, quanto si totum spectes, geminas qui separat arctos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION