라틴어 문장 검색

Post eas aggerem ac vallum duodecim pedum exstruxit. Huic loricam pinnasque adiecit grandibus cervis eminentibus ad commissuras pluteorum atque aggeris, qui ascensum hostium tardarent, et turres toto opere circumdedit, quae pedes LXXX inter se distarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 72장4)
Quaedam tamen necessaria remedia difficulter pacifico modo a societate accipientur, absque meliore praecipuaque condicione eiusmodi retis vehiculorum, quod multis in urbibus secum indignam importat personarum tractationem ob civium multitudinem, incommoditatem vel raram vehiculorum frequentiam et deficientem tutelam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 199:4)
Nam ubi tantos suos labores et apparatus male cecidisse viderunt indutiisque per scelus violatis suam virtutem irrisui fore perdoluerunt, quod, unde agger omnino comportari posset, nihil erat reliquum, omnibus arboribus longe lateque in finibus Massiliensium excisis et convectis, aggerem novi generis atque inauditum ex latericiis duobus muris senum pedum crassitudine atque eorum murorum contignatione facere instituerunt aequa fere altitudine, atque ille congesticius ex materia fuerat agger.
(카이사르, 내란기, 2권 15:2)
nam cum agger promotus ad urbem vineaeque tantum non iam iniunctae moenibus essent, dum opera interdiu fiunt intentius quam nocte custodiuntur, patefacta repente porta ingens facibus maxime armata ignes coniecit, horaeque momento simul aggerem ac vineas, tam longi temporis opus, incendium hausit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION