라틴어 문장 검색

Petreio paucisque equitibus confert se.
(카이사르, 아프리카 전기 91:5)
Rumore interim perlato de eius lenitate clementiaque propemodum omnes regni equites Zamam perveniunt ad Caesarem ab eoque sunt metu periculoque liberati.
(카이사르, 아프리카 전기 92:7)
Itaque celeriter nocturno tempore insidiis dispositis eos prima luce adortus praeter paucos equites qui ex primo agmine fugerant, reliquos aut interfecit aut in deditionem accepit, Afranium et Faustum cum coniuge et liberis vivos capit.
(카이사르, 아프리카 전기 95:3)
Caesar – eam civitatem omni tempore optime de populo Romano meritam esse – celeriter sex cohortis secunda vigilia iubet proficisci, pari equites numero.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:7)
Ita cum ad eum locum venerunt, iubet binos equites conscendere, et recta per adversariorum praesidia ad oppidum contendunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:14)
Cum ad portam appropinquassent, signo dato ab oppidanis sunt reccepti, et pedites dispositi partim ibi remanserunt, equites clamore facto eruptionem in adversariorum castra fecerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:18)
Suo loco praeteritumst quod equites ex Italia cum Asprenate ad Caesarem venissent.
(카이사르, 히스파니아 전기 10:3)
Postero die equites nostri longius ad Cordubam versus prosecuti sunt eos qui commeatus ad castra Pompei ex oppido portabant.
(카이사르, 히스파니아 전기 11:1)
Fundanius eques Romanus ex castris adversariorum ad nos transfugit.
(카이사르, 히스파니아 전기 11:6)
Postero die ex legione vernacula milites sunt capti ab equitibus nostris duo qui dixerunt se servos esse.
(카이사르, 히스파니아 전기 12:1)
et cum nostri equites pauci in statione fuissent a pluribus reperti, de statione sunt deiecti et occisi tres.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:2)
cum eques ad dimicandum dimisso equo cum pedite congreditur, nequaquam par habetur.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:2)
Cum pedites levi armatura electi ad pugnam equitibus nostris necopinantibus venissent, idque in proelio animadversum esset, complures ex equis descenderunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:4)
Ita exiguo tempore eques pedestre, pedes equestre proelium facere coepit, usque eo ut caedem proxime a vallo fecerint.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:5)
Nostri ceciderunt III, saucii XII pedites et equites V.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION