라틴어 문장 검색

Quod si ex ictu testiculis aliquid haesit, fere pus quoque increscit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 22:7)
et ipse testiculus excisus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 22:9)
quumque subjectus est, ansis ad ventrem datis, a posteriore parte in eas adductae fasciae conjiciuntur, atque, ubi sunt, dexterior sinistra, sinisterior dextra procedit, circumdataeque circa alvum inter se novissime deligantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 26:14)
Ventri nullum os subest;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 7:1)
Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae comprehendunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 7:8)
Nonnumquam autem venter ictu aliquo perforatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 1:1)
quia et rumpi facilius motu ventris potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 4:2)
Impositis his leniter deligari venter debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 5:8)
Praeter haec evenit, ut in quorumdam ventribus varices sint, quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consuevit, tum eam partem explanaturus, hane quoque eo differo.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 5:1)
Venio autem ad ea, quae naturalibus partibus circa testiculos oriri solent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 1:1)
Igitur testiculi simile quiddam medullis habent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 1:3)
Hactenus propria utrique testiculo et velamenta et auxilia sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 2:5)
testiculus ea parte neque visu, neque tactu sentitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 8:7)
interdum etiam sub ima tunica, circa ipsum testiculum nervumque ejus, increscunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 9:6)
et, qua parte id est, testiculus magis justo dependet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION