라틴어 문장 검색

Hoc concussa metu mentem Iuturna virago aurigam Turni media inter lora Metiscum excutit et longe lapsum temone relinquit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:1)
apicem tamen incita summum hasta tulit summasque excussit vertice cristas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:11)
Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem nomina per regesque actum genus omne Latinos, praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi excutit effunditque solo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 22:1)
atque alius latum funda iam verberat amnem alta petens, pelagoque alius trahit humida lina;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:11)
desiderantem quod satis est neque tumultuosum sollicitat mare nec saevus Arcturi cadentis impetus aut orientis Haedi, non verberatae grandine vineae fundusque mendax arbore nunc aquas culpante, nunc torrentia agros sidera, nunc hiemes iniquas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 19)
si flava excutitur Chloe reiectaeque patet ianua Lydiae?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 95)
ut horridis utrumque verberes latus, Auster, memento fluctibus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 102)
barbarus heu cineres insistet victor et Vrbem eques sonante verberabit ungula, quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini, (nefas videre) dissipabit insolens.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 164)
dummodo risum excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico et quodcumque semel chartis inleverit, omnis gestiet a furno redeuntis scire lacuque et pueros et anus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.22)
' 'postquam omnis res mea Ianum ad medium fracta est, aliena negotia curo excussus propriis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.16)
ille cubans gaudet mutata sorte bonisque rebus agit laetum convivam, cum subito ingens valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:21)
excutiendum omne scriptorum genus non propter historias modo sed verba, quae frequenter ius ab auctoribus sumunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 122:2)
etiamne hominem appellari, quia sit humo natus (quasi vero non omnibus animalibus eadem origo, aut illi primi mortales ante nomen imposuerint terrae quam sibi), et verba ab aere verberato?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 254:2)
nam qui omnes etiam indignas lectione scidas excutit, anilibus quoque fabulis accommodare operam potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 321:1)
iusti tamen species non simpliciter excuti solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 82:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION