라틴어 문장 검색

huius abrupit latus edax vetustas;
(세네카, 오이디푸스 7:19)
omnia post obitum fingit maiora vetustas:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 114)
iussum subiit iam transfuga letum atque peregrino cecidit tua victima ferro, ecce iterum, si forte placet, conflige, vetustas!
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 134)
nunc aliquos voto simili vel amore, vetustas, te legisse crepa, numquam non invida summis emeritisque viris.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 253)
"qui videt hunc equitem Ledaeum spernit alumnum ac iuvenem, Sthenoboea, tuum, cui terga vetustas pennati largitur equi Lyciamque Chimaeram quem superasse refert, vulnus cum sustulit unum tres animas, vitam tum si tibi fata dedissent, Maioriane ferox, vetuisses Castora frenos, Pollucem caestus, Alconem spicula nosse, Bellerophonteis insultaturus opimis."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 74)
Amphitryoniaden perhibet veneranda vetustas, dum relevat terras, promeruisse polos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Imperatorem Maiorianum 1)
fluviorum quoque, si qui non navigabiles, vada commoda, vel certe pervii pontes, quos antiquitas a fundamentis ad usque aggerem calcabili silice crustatum crypticis arcubus fornicavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 3:1)
i nunc saecula compara, Vetustas, antiqui Iovis aureumque tempus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres14)
"dic age, Roma potens, et mecum, longa Vetustas, dinumera fastos nec parva exempla recense, sed quae sola meus dignetur vincere Caesar."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici13)
Fama prior mundique arcana Vetustas, cui meminisse ducum vitasque extendere curae, pande viros, tuque o nemoris regina seniori.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권16)
Nunc, age, quis stimulos et pulchrae gaudia mortis addiderit iuveni - neque enim haec absentibus umquam mens homini transmissa deis - memor incipe Clio, saecula te quoniam penes et digesta vetustas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권280)
Nonne et vos cotidie experimentis inluminantibus tenebras antiquitatis totam illam veterem et squalentem silvam legum novis principalium rescriptorum et edictorum securibus truncatis et caeditis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 7:1)
Laudatis semper antiquitatem, et nove de die vivitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 9:1)
Ipsum adhuc quod videmini fidelissime tueri a patribus traditum, in quo principaliter reos transgressionis Christianos destinastis, studium dico deorum colendorum, de quo maxime erravit antiquitas, licet Serapidi iam Romano aras restruxeritis, licet Baccho iam Italico furias vestras immoletis, suo loco ostendam proinde despici et neglegi et destrui a vobis adversus maiorum auctoritatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 10:1)
Si et ipsa inficias ierit, de suis antiquitatum instrumentis revincetur, de quibus eos didicit, testimonium perhibentibus ad hodiernum et civitatibus in quibus nati sunt, et regionibus in quibus aliquid operati vestigia reliquerunt, in quibus etiam sepulti demonstrantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION