라틴어 문장 검색

" Atqui et patrimonium eius in praedam cesserat et filias rapuerat hostis et patria in alienam dicionem pervenerat et ipsum rex circumfusus victoris exercitus armis ex superiore loco rogitabat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 24:4)
Is cum iratus duci iussisset eum, qui ex commeatu sine commilitone redierat, quasi interfecisset quem non exhibebat, roganti tempus aliquod ad conquirendum non dedit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 110:3)
Damnatus extra vallum productus est et iam cervicem porrigebat, cum subito apparuit ille commilito qui occisus videbatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 110:4)
Ingenti concursu deducuntur complexi alter alterum eum magno gaudio castrorum commilitones.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 111:3)
te, quia causa dam- nationis commilitoni fuisti ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 113:3)
Quod hodie esset imperium, nisi salubris providentia victos permiscuisset victoribus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 189:6)
Vidit itaque strictis circa sellam suam gladiis commilitones suos, Cimbrum Tillium, acerrimum paulo ante partium defensorem, aliosque post Pompeium demum Pompeianos.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 182:1)
Occidendi finem prius uictores fecere quam uicti.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Potio ex parte mortifera.19)
Post tam similia opera, si tantum commilito esses, patrem me adoptare debueras.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Fortis nolens ad patrem fortem redire.16)
In gladiatoribus quoque condicio dura uictoris est cum moriente pugnantis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.10)
Sic sibi satis fieri ne uictor quidem uoluit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.10)
cum victor arma posuit, et victum decet deponere odia.
(세네카, Hercules Furens 6:6)
paene victorem abstulit pronumque retro vexit et movit gradu.
(세네카, Hercules Furens 12:26)
libet meum videre victorem, libet (exurge, virtus) quem novum caelo pater genuit relicto, cuius in fetu stetit nox longior quam nostra, quod cerno nefas?
(세네카, Hercules Furens 17:20)
namque ut subactus Herculis clava horridi Achelous omnis facilis in species dari tandem peractis omnibus patuit feris unoque turpe subdidit cornu caput, me coniugem dum victor Alcides habet, repetebat Argos, forte per campos vagus Euenos altum gurgitem in pontum ferens iam paene summis turbidus silvis erat.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION