라틴어 문장 검색

VIIII vero si inter utrosque terminos ponam, ut sint v viiij xlv, fit armonica medietas, ut qua summa maximus numerus parvissimum praecedit, eadem maior differentia minorem differentiam vincat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 4:5)
Quattuor enim, quibus octonarius a duodenario vincitur, duodenarii tertia pars est. Et si extremitates iungas vj scilicet et xij easque per octonarium medium multiplices, cxliiij sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:18)
Humilemque uicti subleuat fallax uultum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, II 4:1)
Nec uicta libidine colla
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, X 3:1)
Tandem ‘uincimur’ arbiter
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 40:1)
Et uictricem quidem causam dis, uictam uero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus ammonuit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:2)
Respondebo propositum te quidem tuum posse deflectere, sed quoniam et id te posse et an facias quoue conuertas praesens prouidentiae ueritas intuetur diuinam te praescientiam non posse uitare, sicuti praesentis oculi effugere non possis intuitum quamuis te in uarias actiones libera uoluntate conuerteris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:14)
Ex quibus cognitum est consilium hostium, eos hac mente et conatu venisse, ut novo atque inusitato genere proelii tirones legionarii paucique perturbati Curionis exemplo ab equitatu circumventi opprimerentur, et ita Iubam dixisse pro contione, tantam se multitudinem auxiliorum adversariis Caesaris subministraturum, ut etiam caedendo in ipsa victoria defatigati vincerentur atque a suis superarentur, quippe + quis in illorum + sibi confideret, primum quod audierat Romae legiones veteranas dissentire neque in Africam velle transire;
(카이사르, 아프리카 전기 19:2)
Ligarius Afranianus quem Caesar in Hispania cum reliquis dimiserat, et postea se ad Pompeium contulerat, inde ex proelio effugerat in Africamque ad Varum venerat;
(카이사르, 아프리카 전기 64:3)
Ita illa obscuratione cum aliquot cohortibus et equitum turmis circumcludunt Caesaris equites et concidunt, sic ut vix in ea caede pauci effugerent.
(카이사르, 히스파니아 전기 6:6)
Ex quibus effugerunt CXX et ad Caesarem venerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 21:5)
Proinde eius consili obliviscerentur atque omni ratione esse vincendum cogitarent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 8:12)
Eo detrimento adeo sunt fracti Alexandrini, cum iam non virtute propugnatorum, sed scientia classiariorum se victos viderent, +quibus et superioribus locis sublevabantur, ut ex aedificiis defendi possent+ et materiam cunctam obicerent, quod nostrae classis oppugnationem etiam ad terram verebantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 12:1)
Nostris enim pulsis neque terra neque mari effugium dabatur victis, omniaque victoribus erant futura in incerto;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:2)
Quem ad modum autem optabat eum vinci, sic satis habebat interclusum a Caesare a se retineri.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION