라틴어 문장 검색

Evenerat enim hoc, quasi fatali constellatione ita regente diversos eventus, ut ipsum Constantium dimicantem cum Persis, fortuna semper sequeretur afflictior, unde vincere saltim per duces optabat, quod aliquotiens meminimus contigisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 32:3)
Didicit enim Alamannos a pago Vadomarii exorsos, unde nihil post ictum foedus sperabatur incommodum, vastare confinis Raetiis tractus, nihilque sinere intemptatum, manus praedatorias fusius discurrentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 3장 1:2)
"Iam dudum tacita deliberatione vos aestimo (magni commilitones) gestorum excitos amplitudine, hoc operiri consilium, ut eventus, qui sperantur, perpendi possint et praecaveri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 2:1)
Hunc enim obsequio celeri cuncta consideratione gemina efficere posse sperabat, quod adversam partem metueret offensam et properaret, nanctus hanc opportunitatem commendari Constantio, quem credebat procul dubio fore victorem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 7장 3:1)
sperare enim aiebat, prope rivum se cenaturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 9장 2:2)
Formidabat enim ne clausorum militum apud Aquileiam repentino assultu, obseratis angustiis Alpium Iuliarum, provincias et adminicula perderet, quae exinde sperabat in dies.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 21:3)
Apodemium enim ex agente in rebus, quem in Silvani necem et Galli, effrenatius arsisse docuimus, Paulumque notarium cognomento Catenam, cum multorum gemitu nominandum, vivos exustos, qui sperari debuit oppressit eventus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 11:1)
Prolati aliquanto sumus longius quam sperabamus, pergamus ad reliqua.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 48:2)
Accesserat aliud ad gaudiorum praesentium cumulum, diu quidem speratum, sed dilationum ambage tractum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 49:1)
Urebatur autem bellandi gemino desiderio, primo quod impatiens otii, lituos somniabat et proelia, dein quod in aetatis flore primaevo, obiectus efferatarum gentium armis, recalentibus etiam tum regum precibus et regalium, qui vinci magis posse quam supplices manus tendere credebantur, ornamentis illustrium gloriarum inserere Parthici cognomentum ardebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 2:1)
aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 9:2)
Pugnatrix natio et formidanda post Parthos, quibus vincitur solis, regiones inhabitans ad speciem quadratae figurae formatas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 28:1)
Armillis uti monilibusque aureis, et gemmis, praecipue margaritis, quibus abundant, assuefacti post Lydiam victam et Croesum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 84:2)
Animatus his vincendi primitiis, miles ad vicum Macepracta pervenit, in quo semiruta murorum vestigia videbantur, qui priscis temporibus in spatia longa protenti, tueri ab externis incursibus Assyriam dicebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 6:1)
Vicit tamen nostrorum consilium contentionem virium maximam, divisisque operibus, officia quisque distributa capessit ocissime.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION