라틴어 문장 검색

Hic tam multiplex undique obiectus terror effecit, ne sustinere primam procellam eruptionis Romani possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 112:1)
obstupefactus tam violento imperio parumper cum haesitasset, faciam inquit quod censet senatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 126:1)
ita iam quasi canes, haud secus, circum stabant navem turbines venti, imbres fluctusque atque procellae infensae frangere malum, ruere antemnas, scindere vela, ni tua pax propitia foret praesto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 112)
] sed est huic unus servos violentissimus, qui ubi quamque nostrarum videt prope hasce aedis adgrediri, item ut de frumento anseres, clamore absterret abigit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 137)
Estne item violentus ut tu?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 298)
S. Nunc ego meos animos violentos meamque iram ex pectore iam promam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 774)
sunt autem et alia plura nomina flatusque ventorum e locis aut fluminibus aut montium procellis tracta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장44)
deinde cum aeris unda nitentes, cum perventum ad montes, ab eorum offensa et procellis propter plenitatem et gravitatem liquescendo disparguntur et ita diffunditur in terras.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장6)
procellis procella est vis venti cum pluvia, dicta procella ab eo, quod omnia percellat, hoc est moveat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 855)
Quemadmodum autem saepe videre est flatus ventorum cavos et veluti e longinquo, quin et similiter maris tumores occultos, ante procellam, idem evenit ingruentibus procellis politicis:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 1:4)
Verum enim licet sit quod non omnis vapor in procellam desinat, ita vere dici potest ex altera parte, quod procellae, licet saepius pertranseant, tandem glomerantur et ruunt, atque secundum adagium illud Hispanicum, funiculus in fine levissima tensione rumpitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:14)
violentaque pectora turni superba, ut est illud quos illi bello profugos egere superbo, id est violento.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1511)

SEARCH

MENU NAVIGATION