라틴어 문장 검색

Ubi vero febris aliquem occupavit, scire licet, non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi visum est, cubat, cruribus paulum reductis;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 1:1)
ille assideat necesse est, qui, quod solum opus est, visurus est, quando nimis imbecillus futurus sit, nisi cibum acceperit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 10:4)
et cum his sol, ignis, balneum, vomitus, ut Hippocrati visum est, etiam albo veratro, si cetera parum proficient, evocatus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIII De laevitate intestinorum. 3:4)
Proprie quaedam in articulis visenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 62:1)
de qua per se scribere alio loco visum operae pretium non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, V De varis, lenticulis et ephelidis. 2:3)
Sed ante quaedam visenda sunt, ne quod ex vinculo periculum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 7:6)
eaque vinctura talis esse debet, ut primo die nihil offenderit, non tamen laxa visa sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 11:2)
Semiferos partus metuendaque pignora matri moenibus et mediis auditum nocte luporum murmur et attonito pecudes pastore locutas et lapidum diras hiemes nimboque minacem sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore mutatos visasque polo concurrere lunas et geminos soles mirari desinat orbis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:1)
qualis venit arida socrus longinquam visura nurum;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:161)
viso tum forte redibat Eutropio vacuus donis, feritasque dolore creverat et, teneris etiam quae crimina suadet ingeniis, Scythicum pectus flammabat egestas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:114)
festis illae lusisse diebus orant et positis aequaevas visere pensis, irataeque operi iam lasso pollice fila turbant et teneros detergunt stamine fletus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:220)
multi ceu Gorgone visa obriguere gelu;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:126)
Nec minus accepto nostrae rumore cohortes (sic ducis urget amor) properantibus undique signis conveniunt, visoque animi Stilichone recepti singultus varios lacrimosaque gaudia miscent:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:152)
Prospera sed quantum nostrae spes addita menti, tantum exempta Getis, qui vertice proximus astris post Alpes iam cuncta sibi promisit apertas nil superesse ratus, postquam tot lumina pubis, tot subitos pedites, equitum tot conspicit alas cinctaque fluminibus crebris ac moenibus arva seque velut clausum laqueis, sub pectore furtim aestuat et nimium prono fervore petitae iam piget Italiae, sperataque Roma teneri visa procul.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:177)
Audieram memorande tuas Stymphale volucres spicula vulnifico quondam sparsisse volatu, nec mihi credibilis ferratae fabula pinnae visa diu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice1)

SEARCH

MENU NAVIGATION