라틴어 문장 검색

nam si vulgare illustre consideres, quo tragici debent uti poete vulgares, ut superius dictum est, quos informare intendimus, sola vocabula nobilissima in cribro tuo residere curabis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 113:2)
Posset adhuc inveniri plurium sillabarum vocabulum sive verbum, sed quia capacitatem omnium nostrorum carminum superexcedit, rationi presenti non videtur obnoxium, sicut est illud honorificabilitudinitate, quod duodena perficitur sillaba in vulgari et in gramatica tredena perficitur in duobus obliquis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 116:5)
Et que iam dicta sunt de fastigiositate vocabulorum ingenue discretioni sufficiant.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 117:2)
Et quoniam quod diffinitum est pluribus generale videtur, resumentes diffinitum iam generale vocabulum per quasdam differentias solum quod petimus distinguamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 125:3)
2. Et circa hoc sciendum est quod hoc vocabulum per solius artis respectum inventum est, videlicet ut in quo tota cantionis ars esset contenta, illud diceretur stantia, hoc est mansio capax sive receptaculum totius artis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 132:1)
Rerum Americanarum scriptores gestarum, sub hoc tempus, foedus cum Gallorum Rege, Ludovico decimo sexto, ictum, enarrabunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.49)
at quid de eis sentiat, quidve potissimum laudet culpetve Scriptor vitae ejus, lectori benevolo explicandum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.11)
plures, insuper, apud Gallos, provenere scriptores, qui nobilitatis et clericorum superbiam et crudelitem insectari, et palam reprehendere, non dubitaverunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.155)
Aluredus, porro, scriptoribus praeclaris, qui facta ejus ingentia memoriae traderent et mandarent, privatus, vetustatis tenebris fere penitus obscuratur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.227)
hoc tantum verissime dicere possum, me scriptorem aut librum nullum, inter scribendum, consuluisse:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.4)
quod si, hi viri, forte reputaverint, quam difficile sit, Graecam et Romanam linguas ad amussim callere, quamque multum temporis, in earum studio prosequendo, necessario insumendum sit, et, denique, quam pauci de linguarum earum doctoribus, vere eruditi et doctrina exculti sint, certe scriptori culpam, si qua sit, condonare et ignoscere haud gravabuntur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.20)
Classicos, insuper, scriptores, tam Graecos, quam Romanos, non sermone patrio tantum, sed ejusdem fere significationis verbis, Latine, interpretari et exponere ad amussim sciant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.46)
Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli,dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;
(호라티우스의 첫번째 편지, 021)
non ego nobilium scriptorum auditor et ultorgrammaticas ambire tribus et pulpita dignor.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1920)
Scriptor abhinc annos centum qui decidit, interperfectos ueteresque referri debet an interuilis atque nouos?
(호라티우스의 두번째 편지, 113)

SEARCH

MENU NAVIGATION