라틴어 문장 검색

Testatur enim Terentius Varro in ea satura quae inscribitur περὶ κεραυνοῦ maiores solitos decimam Herculi vovere, nec decem dies intermittere quin pollucerent, populum ἀσύμβολον cum corona laurea dimitterent cubitum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 2:2)
Et nunc ille quidem spe multum captus inani Fors et vota facit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 7:2)
Audiit, et votis Phoebus succedere partem Mente dedit, partem volucres dispersit in auras.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 7:2)
Ergo pro voto omnium feceris, si cum hoc coetu communicata velis quaecumque vestro noster poeta mutuatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 16:5)
Protinus armati incedunt, quos omnis euntes Primorum manus ad portas iuvenumque senumque Prosequitur votis, nec non et pulcher Iulus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 7:1)
Verum Virgiliana Bitian et Pandarum portam ultro recludere facit oblaturos hosti quod per vota quaerebat, ut compos castrorum fieret, per hoc futuros in hostium potestate:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 29:1)
Mars, tibi voveo facturum, si unquam rediero, Bidente verre.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 4:4)
Nullum iam languidus aevo Evaluit revocare parens, coniunxve maritum Fletibus, aut patrii, dubiae dum vota salutis Conciperent, tenuere Lares:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:58)
Hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro Adfixere solo, lacerasque in limine sacro Attonitae fudere comas, votisque vocari Adsuetas crebris feriunt ululatibus aures.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:17)
O scelerum ultores, melioraque signa secuti, O vere Romana manus, quibus arma senatus Non privata dedit, voti deposcite pugnam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:3)
Dux etiam votis hoc te, Fortuna, precatur, Quam retinere vetas, liceat sibi perdere saltem Italiam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:38)
Crassumque in bella secutae Saeva tribunitiae voverunt proelia dirae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:28)
Si coelicolis furor arma dedisset, Aut si terrigenae tentarent astra Gigantes, Non tamen auderet pietas humana vel armis Vel votis prodesse Iovi;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:8)
Summa fuit Grais, starent ut moenia, voti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:49)
Sic proelia soli Felices nullo spectant civilia voto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION