라틴어 문장 검색

Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae? Non servat in aeternum furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
(불가타 성경, 미카서, 7장18)
Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham, quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis.
(불가타 성경, 미카서, 7장20)
Propter hoc ergo evaginabit gladium suum semper, ut interficiat gentes sine misericordia?
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장17)
Domine, audivi auditionem tuam et timui, Domine, opus tuum. In medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facies. Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장2)
Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini; in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장18)
Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장8)
Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: "Clama dicens: Haec dixit Dominus exercituum: Zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno,
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장14)
Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Ierusalem in misericordiis. Domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Ierusalem.
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장16)
" Haec ait Dominus exercituum dicens: Iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo;
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장9)
" Haec dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Sion zelo magno et ardore magno zelatus sum eam.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장2)
Et exclamavit Matthathias voce magna in civitate dicens: " Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장27)
Phinees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장54)
David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장57)
Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in caelum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장58)
Et congregatus est conventus, ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장44)

SEARCH

MENU NAVIGATION