라틴어 문장 검색

ego et ignavos, barbaros vitas, quia mali putentur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 10:2)
ieiunandum alternis putas?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 12:1)
de cetero, libertos tuos causis quas iniunxeras expeditis reverti puto, quos ita strenue constat rem peregisse, ut nec eguerint adiuvari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Chariobaudo 1 Abbati salutem 2:1)
cum quo dum tui obtentu aliquid horarum sermocinanter extrahimus, constanter asseveravit nuper vos classicum in classe cecinisse atque inter officia nunc nautae, modo militis litoribus Oceani curvis inerrare contra Saxonum pandos myoparones, quorum quot remiges videris, totidem te cernere putes archipiratas:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 13:3)
et per huiusmodi non tam sacrificia purgati quam sacrilegia polluti religiosum putant caedis infaustae perpetratores de capite captivo magis exigere tormenta quam pretia.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 15:3)
nam quod partibus arma Bosphoranis grandi hinc surgere sentit apparatu, maestam Persida iam sonum ad duelli ripa Euphratide vix putat tuendam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:14)
puto hanc liberius offerri, quam si aliquid super decedentis occasu lugubre componens, qui non placebam per eloquentiam, per materiam displicerem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:5)
et cum nec duodecim milium obiectu sic retarderis, quid putamus cum exercitu Marci Catonis in Leptitana Syrte fecisses?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 3:2)
cuius si convivio tectoque succedas, dapes Cleopatricas et loca lautia putas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 8:2)
quantum tamen mihi videtur, qui patribus his iungi non recusaverim, quorum studio voto timori laudabile aliquid in filiis, licet difficile persuadeatur, difficilius sufficit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 5:2)
an aliquo casu dissidebamus, ut putaremur his quos edidissetis libellis derogaturi?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 5:6)
quocirca merito te beatissimum boni omnes idque supra omnes tua tempestate concelebrabunt, cuius ita dictis vita factisque dupliciter inclaruit, ut, quando quidem tuos annos iam dextra numeraverit, saeculo praedicatus tuo, desiderandus alieno, utraque laudabilis actione, decedas te relicturus externis, tua proximis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 16:3)
Est quidem, fateor, versibus meis sententia tua tam plausibilis olim, tam favorabilis, ut poetarum me quibusque lectissimis comparandum putes, certe compluribus anteponendum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 1:1)
Neu puter solvi per amoena dicta, schema si chartis phalerasque iungam, clerici ne quid maculet rigorem fama poetae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:17)
arma vident magnoque putant donata parenti, at ferus Aeacides, radiantem ut comminus orbem, caelatum pugnas - saevis et forte rubebat bellorum maculis - adclinem conspicit hastae, infremuit torsitque genas, et fronte relicta surrexere comae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:77)

SEARCH

MENU NAVIGATION