라틴어 문장 검색

huc ferus atque illuc animum pallentiaque ira ora ferens - nec tanta putat sibi bella parari - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권221)
iam crassus caenoque et pulvere sordens, quamquam expleta sitis, bibitur tamen, agmina bello decertare putes iustumque in gurgite Martem perfurere aut captam tolli victoribus urbem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권374)
"Amazonio Scythiam fervere tumultu lunatumque putes agmen descendere, ubi arma indulget pater et saevi movet ostia Belli, nec varius fremor aut studia in contraria rapti dissensus, ut plebe solet:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권76)
"quam ferale putemus abiurasse sacrum et Lemni gentilibus unam inmunem furiis, haec illa - et creditis ausae !"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권47)
credas e plebe Cydonum Parthorumque fuga totidem exsiluisse sagittas, non aliter celeres Hyrcana per avia cervi, cum procul impasti fremitum accepere leonis sive putant, rapit attonitos fuga caeca metusque congregat, et longum dant cornua mixta fragorem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권228)
miseri vidisse putant, tunc acre novabat ingenium:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권44)
bella putant trepidi bellique hunc esse fragorem, hortanturque gradus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권381)
ipsique - putes sensisse - repugnant cornipedes nulloque truces hortamine parent, nec celerare gradum nec tollere lumina terra, fortius incursant Tyrii, sed vesper opacus lunares iam ducit equos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권82)
cuneta phalanx sibi deesse putat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권155)
contendisse putes, uter arva arbustaque tollat altius aut superet pontes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권196)
verba putant, voxque illa tamen non dissona verbis, atque ibi post lacrimas et longa silentia rursus incohat Ismene:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권274)
"nonne Hyrcanis bellare putatis tigribus, aut saevos Libyae contra ire leones?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권8)
audisse accensumque putes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권103)
ire putes clipeo fluctusque secare iuvencum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권154)
insanis lymphatam horroribus urbem scindunt dissensu vario Luctusque Furorque et Pavor et caecis Fuga circumfusa tenebris, bellum intrasse putes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권244)

SEARCH

MENU NAVIGATION