라틴어 문장 검색

Litteras tuas Romae positus accepi, quibus an secundum commune consilium sese peregrinationis meae coepta promoveant, sollicitus inquiris, viam etiam qualem qualiterque confecerim, quos aut fluvios viderim poetarum carminibus inlustres aut urbes moenium situ inclitas aut montes numinum opinione vulgatos aut campos proeliorum replicatione monstrabiles, quia voluptuosum censeas quae lectione compereris eorum qui inspexerint fideliore didicisse memoratu, quocirca gaudeo te quid agam cupere cognoscere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 1:1)
inter haec patuit et Roma conspectui;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 9:1)
omnium colloquia ridere, consilia mirari, officia contemnere, pati de occurrentum raritate suspicionem, de adsiduitate fastidium, donec, odii publici mole vallatus et prius cinctus custodia quam potestate discinctus, captus destinatusque pervenit Romam, ilico tumens, quod prospero cursu procellosum Tusciae litus enavigasset, tamquam sibi bene conscio ipsa quodammodo elementa famularentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 3:3)
Morari me Romae congratularis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 1:1)
ad nominis tui rumorem personaeque conspectum exercitum exercitatissimum stupor obruit ita ut prae admiratione nescirent duces partis inimicae quam se multi quamque te pauci comitarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 4:1)
taceo deinceps collegisse te privatis viribus publici exercitus speciem parvis extrinsecus maiorum opibus adiutum et infreniores 1 hostium ante discursus castigatis cohercuisse populatibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 7:1)
et cum nec duodecim milium obiectu sic retarderis, quid putamus cum exercitu Marci Catonis in Leptitana Syrte fecisses?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 3:2)
dignus omnino, quem plausibilibus Roma foveret ulnis quoque recitante crepitantis Athenaei subsellia cuneata quaterentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 2:4)
Roma tibi subito motibus ibit amor.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 4:4)
continuus septem per culmina Martis it fragor et magnae vincit vaga murmura Romae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.29)
"sed Roma tuas tenuisset habenas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.36)
"quis septemgeminae posuisset moenia Romae imperii Latiale caput, nisi Dardana furto cepisset Martem, nee me prohibente, sacerdos?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam85)
fronde virent postes, effulgent compita flammis, et pars immensae gaudet celeberrima Romae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam103)
quem penes intrepidae mitis custodia Romae, nec tantum induerint fatis nova saecula crimen aut instaurati peccaverit ara Tarenti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici10)
dum stabit tua Roma dumque terris quod reddis Capitolium manebit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres37)

SEARCH

MENU NAVIGATION