라틴어 문장 검색

Aut si fata negant reditum tristesque sorores, stamina quae ducunt quaeque futura neunt, me uocet in uastos amnes nigramque paludem diues in ignaua luridus Orcus aqua.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 316)
Testis mihi uictae fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax Pannonius, gelidas passim disiectus in Alpes, testis Arupinis et pauper natus in aruis, quem si quis uideat uetus ut non fregerit aetas, terna minus Pyliae miretur saecula famae:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae30)
casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum, euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Enetos Troianosque eas tenuisse terras.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 18:1)
fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Aeneas, quamquam tanta opibus Etruria erat ut iam non solum sed mare etiam per totam Italiae longitudinem ab Alpibus ad fretum Siculum fama nominis sui inplesset, tamen, cum moenibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 33:2)
Mettius in paludem sese strepitu sequentium trepidante equo coniecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 138:1)
monumentum eius pugnae, ubi primum ex profunda emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 144:4)
his inmortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo ut conspectum eius contioni abstulerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 170:1)
Anxur fuit, quae nunc Tarracinae sunt, urbs prona in paludes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 655:1)
eam gentem traditur fama dulcedine frugum maximeque vini, nova voluptate, captam Alpes transisse agrosque ab Etruscis ante cultos possedisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 371:1)
hunc transeuntibus Alpes ducem auctoremque Clusium oppugnandi fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 373:1)
sed eos qui oppugnaverint Clusium non fuisse qui primi Alpes transierint satis constat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 374:1)
nec cum his primum Etruscorum sed multo ante cum iis qui inter Appenninum Alpesque incolebant saepe exercitus Gallici pugnavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 375:1)
ei in utrumque mare vergentes incoluere urbibus duodenis terras, prius cis Appenninum ad inferum mare, postea trans Appenninum totidem, quot capita originis erant, coloniis missis, quae trans Padum omnia loca, excepto Venetorum angulo qui sinum circumcolunt maris, usque ad Alpes tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 378:1)
Alpes inde oppositae erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 385:3)
ipsi per Taurinos saltus saltumque Duriae Alpes transcenderunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 388:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION