라틴어 문장 검색

primum quod magnis doceo de rebus et artis religionum animum nodis exsolvere pergo, deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina musaeo contingens cuncta lepore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 1:3)
sol etiam caecat, contra si tendere pergas, propterea quia vis magnast ipsius et alte aëra per purum simulacra feruntur et feriunt oculos turbantia composituras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:8)
quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:8)
verum quia te quicquid in libris latet investigare notius est quam ut per verecundiam negare possis, pergas volo in medium proferre quicquid de hoc quod quaerimus edoctum tibi conprehensumque est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 20:2)
Sed perge cetera.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:6)
Et quia sacrorum omnium praesulem esse te, Vetti Praetextate, divina voluerunt, perge, quaeso, rationem mihi tantae sub uno nomine in nominibus diversitatis aperire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 1:3)
Apollinis nomen multiplici interpretatione ad solem refertur, cuius rei ordinem pergam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 7:1)
ὅτι ἐκπορεύεται τὸν λοξὸν κύκλον ἀπὸ δυσμῶν ἐπ’ ἀνατολὰς κινούμενος, id est quod obliquum circulum ab occasu ad orientem pergit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 31:2)
ἐπειδὴ καθ’ ἕλικας κινεῖται· λοξαὶ γάρ εἰσιν καὶ αὗται, quod flexuosum iter pergit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 31:4)
Ergo apud Assyrios sive Phoenicas lugens inducitur dea, quod sol annuo gressu per duodecim signorum ordinem pergens partem quoque hemisphaerii inferioris ingreditur, quia de duodecim signis zodiaci sex superiora sex inferiora censentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 2:1)
Sed perge, Aviene:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 16:6)
pergenti deinde ad se obviam misit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:3)
Perge quaeso, inquit Avienus, omnia quae Homero subtraxit investigare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 16:1)
O dea, si prima repetens ab origine pergam, Et vacet annales nostrorum audire laborum, Ante diem clauso conponet vesper Olympo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 7:1)
Nec tamen semper ad amaritudinem pergit, sed nonnumquam his in quos iacitur et dulce est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION