라틴어 문장 검색

sed et in uiae Appiae uico repente puerum citatis iumentis haud ignarus obtriuit et Romae medio foro cuidam equiti R. liberius iurganti oculum eruit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 5장 1:2)
Instituit et quinquennale certamen primus omnium Romae more Graeco triplex, musicum gymnicum equestre, quod appellauit Neronia;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 3:1)
et prodit Neapoli primum ac ne concusso quidem repente motu terrae theatro ante cantare destitit, quam incohatum absolueret nomon.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 2:1)
captus autem modulatis Alexandrinorum laudationibus, qui de nouo commeatu Neapolim confluxerant, plures Alexandria euocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 3:1)
Cum magni aestimaret cantare etiam Romae, Neroneum agona ante praestitutam diem reuocauit flagitantibusque cunctis caelestem uocem respondit quidem in hortis se copiam uolentibus facturum, sed adiuuante uulgi preces etiam statione militum, quae tunc excubabat, repraesentaturum se pollicitus est libens;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 1:1)
nec contentus harum artium experimenta Romae dedisse, Achaiam, ut diximus, petit hinc maxime motus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 3:1)
Reuersus e Graecia Neapolim, quod in ea primum artem protulerat, albis equis introiit disiecta parte muri, ut mos hieronicarum est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 1:1)
simili modo Antium, inde Albanum, inde Romam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 1:2)
sed et Romam eo curru, quo Augustus olim triumphauerat, et in ueste purpurea distinctaque stellis aureis chlamyde coronamque capite gerens Olympiacam, dextra manu Pythiam, praeeunte pompa ceterarum cum titulis, ubi et quos quo cantionum quoue fabularum argumento uicisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 1:3)
hunc Sporum, Augustarum ornamentis excultum lecticaque uectum, et circa conuentus mercatusque Graeciae ac mox Romae circa Sigillaria comitatus est identidem exosculans.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 28장 2:1)
neque in diuexanda quicquam pensi habuit, summissis qui et Romae morantem litibus et in secessu quiescentem per conuicia et iocos terra marique praeteruehentes inquietarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 1:2)
enimuero multo magis et quasi per iustam causam duabus coniurationibus prouulgatis, quarum prior maiorque Pisoniana Romae, posterior Viniciana Beneuenti conflata atque detecta est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 1:4)
Roma domus fiet:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 2:5)
Neapoli de motu Galliarum cognouit die ipso quo matrem occiderat, adeoque lente ac secure tulit ut gaudentis etiam suspicionem praeberet tamquam occasione nata spoliandarum iure belli opulentissimarum prouinciarum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 40장 4:1)
sed urgentibus aliis super alios nuntiis Romam praetrepidus rediit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 41장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION