라틴어 문장 검색

ii adscitis et aliis primoribus, quia neminem gentis Arsacidarum summae rei imponere poterant, interfectis ab Artabano plerisque aut nondum adultis, Phraaten regis Phraatis filium Roma poscebant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 31장6)
Interim Romae futuris etiam post Tiberium caedibus semina iaciebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 47장1)
Isdem consulibus ludi saeculares octingentesimo post Romam conditam, quarto et sexagesimo quam Augustus ediderat, spectati sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 11장1)
At Claudius matrimonii sui ignarus et munia censoria usurpans, theatralem populi lasciviam severis edictis increpuit, quod in Publium Pomponium consularem (is carmina scaenae dabat) inque feminas inlustris probra iecerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 13장1)
Eodem anno Cheruscorum gens regem Roma petivit, amissis per interna bella nobilibus et uno reliquo stirpis regiae, qui apud urbem habebatur nomine Italicus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장1)
illum primum Romae ortum nec obsidem, sed civem ire externum ad imperium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장5)
Interea Romae, nullis palam neque cognitis mox causis, Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장1)
dein gliscentibus negotiis duo additi qui Romae curarent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장10)
at Silanus insidiarum nescius ac forte eo anno praetor, repente per edictum Vitellii ordine senatorio movetur, quamquam lecto pridem senatu lustroque condito.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 4장5)
ex quis Izates Adiabeno, mox Acbarus Arabum cum exercitu abscedunt, levitate gentili, et quia experimentis cognitum est barbaros malle Roma petere reges quam habere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장2)
Traditus posthac Mithridates vectusque Romam per Iunium Cilonem, procuratorem Ponti, ferocius quam pro fortuna disseruisse apud Caesarem ferebatur, elataque vox eius in vulgum hisce verbis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 21장1)
ne Romae quidem ignobile Carataci nomen erat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 36장3)
festinationem exequiarum edicto Caesar defendit, ita maioribus institutum referens, subtrahere oculis acerba funera neque laudationibus aut pompa detinere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장4)
Romae testamenta et orbos velut indagine eius capi, Italiam et provincias immenso faenore hauriri:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장9)
Romae praetor, per provincias qui pro praetore aut consule essent iura adversus publicanos extra ordinem redderent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION