라틴어 문장 검색

His in consiliis dum quilibet suam proferret sententiam, Boemundus, vir apprime prudens et astutus, Godefridum, Robertum Flandrensem et Reymundum seorsim a conventu sociorum abduxit in loco secreto, quibus omnia, quae habebat in corde suo, in hunc modum loquens, professus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:1)
«Viri fratres et peregrini, Deo devoti, Turcis et hostilibus aliis, nobis prope hospitatis, decrevimus in occursum ire, et cum illis confligere, si forte aliquis eventus victoriae nobis detur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 32:7)
Ite, et ascendentes vitam vestram Deo offerte, charitatem Dei scientes vitam pro amicis ponere.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 36:11)
Hic dum solus per devia montium diffugio erraret, quidam de Syria, Christianae professionis, qui causa rerum necessariarum ite:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 52:2)
Lapso itaque et auxilio penitus destituto, cum jam prope ad feriendum adfuissent carnifices, sic equi eorum immobiles perstiterunt, calcaria obliti, ac si in fronte percussi, retro ire compellerentur, donec peregrinus miles equum in pedibus resurgentem ascenderet, et Deo ac Domino Jesu Christo donante, fugam ad sociorum stationem iteraret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 84:7)
Sed neminem invenerunt qui tam ferocissimo et superbo loqui auderet, quousque Petrus, qui principium hujus viae exstitit, se iturum indubitanter obtulit, et homini magnifica nuntia dicturum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 88:2)
quos autem voluero, in catenis et vinculis ferreis abducam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 90:11)
quidam vero asserunt quod vivum illum et captivum abduxerint;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 6:7)
Interea multi gaudentes pace et victoria, mortalitatemque hanc vitantes, et causa necessariorum dum viam frequenter Rohas insisterent, sperantes aliquid accipere de manu Baldewini, plurimas insidias et caedes a Turcis, qui habitabant in praesidio Hasart, patiebantur, et saepius capti aliqui abducebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 10:1)
Uxor vero illius quia multum prae honestate vultus sui placuit in oculis eorum, capta in praesidium Hasart abducta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 10:4)
et praedam de Alapia civitate magna Brodoan, cujusdam principis Turcorum, saepius abduxit, insequentes ad excutienda spolia frequenter captivabat, aut victos detruncabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 12:2)
Tum commisso praelio, sex [0523D] ex Turcis et militibus Balas capti et abducti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 44:5)
His captis et abductis, Balas sex de sociis Baldewini in redemptione suorum restituit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 44:6)
Godefrido ob cladem diffusam tam gravi mortalitate per Antiochiam, in Ravenel et Turbaysel moram faciente, eodem tempore pestifero mille et [0524A] quingenti viri de gente Teutonicorum ex Regnesburg, civitate fluvii Danubii, et ex aliis civitatibus Rheni fluminis, conspirati et electi, ad urbem Antiochiam navigio maris advecti, ad portum S. Simeonis descenderunt ut Christianorum turmis in Jerusalem ituris solatio et auxilio augerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 46:1)
Et facta est dissensio magna in populo, ac subtraxerunt se multi de populo ducis Godefridi, Roberti [0526D] Flandrensis et Boemundi, qui in responsis et verbis eorum nullam habuere fiduciam ante multum tempus eundi in Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 56:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION