라틴어 문장 검색

nostra dicitur, quos caeca cupiditas in nocitura, certe numquam satiatura praecipitat, quibus si quid satis esse posset, fuisset, qui non cogitamus, quam iucundum sit nihil poscere, quam magnificum sit plenum esse nec ex fortuna pendere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 9:11)
Ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat, ut terram marmoribus abscondas, non tantum habere tibi liceat, sed calcare divitias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 8:3)
Neque ego suaserim tibi nomen ex otio petere, quod nec iactare debes nec abscondere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 2:3)
nihil autem ordinatum est, quod praecipitatur et properat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 2:5)
Tunc autem felicem esse te iudica, cum poteris in publico vivere, cum te parietes tui tegent, non abscondent, quos plerumque circumdatos nobis iudicamus non ut tutius vivamus, sed ut peccemus occultius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 3:4)
absconde te in otio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 1:1)
Sed et ipsum otium absconde.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 1:2)
Praenavigavimus, Lucili, vitam et quemadmodum in mari, ut ait Vergilius noster, Terraeque urbesque recedant, sic in hoc cursu rapidissimi temporis primum pueritiam abscondimus, deinde adulescentiam, deinde quidquid est illud inter iuvenem et senem medium, in utriusque confinio positum, deinde ipsius senectutis optimos annos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 2:1)
Omnes hos fertiles campos repentina maris inundatio abscondet aut in subitam cavernam considentis soli lapsus abducet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:5)
Ideo adhibebitur prudentia, quae modum illis aut parsimoniam imponat, quoniam quidem licentia opes suas praecipitat atque urget.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 19:1)
Mangones quicquid est, quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt, itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 9:3)
bene de me iudicas, si nihil esse in illis putas, quod abscondam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 1:1)
omnia, quibus est adiutus, abscondat, ipsum tantum ostendat, quod effecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 7:5)
Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refugerunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exinanita demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 6:2)
Nondum valentior inposuerat infirmiori manum, nondum avarus abscondendo quod sibi iaceret, alium necessariis quoque excluserat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 40:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION