라틴어 문장 검색

graviter et iniquo animo maledicta tua paterer, Marce Tulli, sicut Cicero fecerat in Catilillam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 77:4)
Quare non magis proprium narrationis est magnifice dicere quam miserabiliter, invidiose, graviter, dulciter, urbane;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 151:3)
plurimum tamen adfert atrocitatis modus, si graviter, si contumeliose:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 35:2)
discutiendae tamen oratione eiusmodi scenae, egregieque Cicero, qui contra imaginem Saturnini pro Rabirio graviter et contra iuvenem, cuius subinde vulnus iudicio resolvebatur, pro Vareno multa dixit urbane.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 67:1)
interim de se dicere ridiculum et quod in alium si absentem diceretur urbanum non erat, quoniam ipsi palam exprobratur, movet risum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 203:2)
nam primum est, ut liqueat, augere quid velimus an minuere, dicere an moderate, laete an severe, abundanter an presse, aspere an leniter, magnifice an subtiliter, graviter an urbane.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 103:3)
et si graviter dolere filium palam fuerit, credetur abesse ab eo culpam fietque ultro miserabilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 65:4)
itaque Cicero, quanquam erat in Cottam gravissime dicturus, neque aliter agi P. Oppii causa poterat, longa tamen excusavit officii sui necessitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 68:2)
nam quae potest materia reperiri ad graviter copioseque dicendum magis abundans quam de virtute, de re publica, de providentia, de origine animorum, de amicitia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 80:1)
dicet idem graviter, severe, acriter, vehementer, concitate, copiose, amare, comiter, remisse, subtiliter, blande, leniter, dulciter, breviter, urbane, non ubique similis, sed ubique par sibi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 237:2)
nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut graviter volneratus discesserat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 61장8)
Quorum pars spe, alii praemio inducti singulos ex senatu ambiendo nitebantur, ne grauius in eum consuleretur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장11)
Non est hoc ipsum fastidiendum, quoniam quidem graviter adfectis sanitatis loco est bona remissio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 8:5)
Hic homo summae frugalitatis, non minus patrimonii quam corporis diligens, cum me ex consuetudine mane vidisset, cum per totum diem amico graviter adfecto et sine spe iacenti usque in noctem adsedisset, cum hilaris cenasset, genere valitudinis praecipiti arreptus, angina, vix conpressum artatis faucibus spiritum traxit in lucem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 3:1)
Si rapuisset te, deinde in adulterio deprehensus adseruaretur in tormentum diutius pereundi, tu interim educta nuptias optasses, - datur enim optio et in absentem - uetares illum occidi a marito?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 5:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION