라틴어 문장 검색

Nonne vanissimas Papias leges, quae ante liberos suscipi cogunt quam Iubae matrimonium contrahi, post tantae auctoritatis senectutem heri Severus, constantissimus principum, exclusit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 7:2)
et dum primo de monasterio abstractus, ad ministerium altaris ordinatus, atque Constantinopolim apocrisiarius ab apostolica sede directus est, non tamen in terreno conuersatus palatio propositum uitae caelestis intermisit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:1)
ut, exclusa multitudine daemonum, multitudo ibi sanctorum memoriam haberet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 2:3)
Nec mora, uentus, qui a meridie flans urbi incendia sparserat, contra meridiem reflexus, primo uim sui furoris a lesione locorum, quae contra erant, abstraxit, ac mox funditus quiescendo, flammis pariter sopitis atque exstinctis, conpescuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII. 1:3)
Ut, quaeque monasteria Deo consecrata sunt, nulli episcoporum liceat ea in aliquo inquietare, nec quicquam de eorum rebus uiolenter abstrahere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:6)
sed et alia perplura de beneficiis et iudiciis diuinis, in quibus cunctis homines ab amore scelerum abstrahere, ad dilectionem uero et solertiam bonae actionis excitare curabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 2:8)
nullus erat custos, nulla exclusura dolentes ianua:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 345)
at tibi, quae pretio uictos excludis amantes, eripiant partas uentus et ignis opes:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 426)
non enim, ut ab Romulo traditum ceteri servaverant reges, viritim suffragium eadem vi eodemque iure omnibus datum est, sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur et vis omnis penes primores civitatis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 445:2)
ita exclusus multis saepe frustra conatibus captis ut sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit, et consul nuntio circumventi fratris conversus ad pugnam, dum se temere magis quam satis caute in mediam dimicationem infert, volnere accepto aegre ab circumstantibus ereptus et suorum animos turbavit et ferociores hostes fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 53:3)
cunctantem vi abstracturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 471:2)
et cum iam parte nulla sustinerentur, dat signum Volscus imperator ut parmatis, novae cohorti hostium, locus detur, impetu inlati ab suis excludantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 415:1)
excluso deinde ab acie nostra tibi atque equitibus num aut consul ipse subvenerit aut miserit praesidium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 431:1)
et tamquam haud dubius inter tribunos militum honos Meneni, si peteret, consularibus comitiis est exclusus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 589:2)
et Veientium refugientes in urbem multi ante portas caesi, dum prae metu, ne simul Romanus inrumperet, obiectis foribus extremos suorum exclusere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 162:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION