라틴어 문장 검색

inde aliquot dies vastando agro absumpti nec Romanis satis instructis apparatu bellico ad moenia adgredienda nec illis ad subeundum pugnae casum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 339:2)
illud pervelim - nec omnes auctores sunt - proditum falso esse, venenis absumptos quorum mors infamem annum pestilentia fecerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 256:3)
quae regio si fida Samnitibus fuisset, aut pervenire Arpos exercitus Romanus nequisset, aut interiecta penuria rerum omnium exclusos a commeatibus absumpsisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 184:1)
longe alius Italiae quam Indiae, per quam temulento agmine comisabundus incessit, visus illi habitus esset, saltus Apuliae ac montes Lucanos cernenti et vestigia recentia domesticae cladis ubi avunculus eius nuper, Epiri rex Alexander, absumptus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 253:1)
anceps proelium multos utrimque et fortissimum quemque absumit, nec prius inclinata res est quam secunda acies Romana ad prima signa, integri fessis, successerunt, Etrusci, quia nullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa circaque omnes ceciderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 456:1)
ita intus fumo ac vapore ad duo milia armatorum, ruentia novissime in ipsas flammas, dum evadere tendunt, absumpta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 7:1)
lacessendo quietos, resistentibus cedendo comminandoque magis quam inferendo pugnam dies absumebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 567:2)
pars magna flumine absumpta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 48:1)
quadriduum circa rupem consumptum iumentis prope fame absumptis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 382:1)
et Carthaginienses, quia rem fore cum imparatis cernebant, usque ad lucem portu se abstinuerunt demendis armamentis eo tempore aptandaque ad pugnam classe absumpto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 522:1)
et qui flumen petiere aut gurgitibus absumpti sunt aut inter cunctationem ingrediendi ab hostibus oppressi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 594:2)
imber nive mixtus et intoleranda vis frigoris et homines multos et iumenta et elephantos prope omnes absumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 596:1)
multi homines, multa iumenta, elephanti quoque ex iis qui proelio ad Trebiam facto superfuerant septem absumpti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 624:1)
diem insequentem absumpsit cum Bostare mandatis ad rem agendam accipiendis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 266:1)
plures fame quam ferro absumpti, nec his paucis iam victus suppeditat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 482:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION