라틴어 문장 검색

Commendabat actionem, quod tamquam homo Romanus et bonus civis in negotio suo mature et graviter loquebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 2:3)
'Potes simul et rescribere actiones et componere historiam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 7:3)
quin etiam tota actione homo in dicendo exercitatus operam dedit, ut deprecari magis - id enim et favorabilius et tutius - quam defendi videretur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 3:3)
In actionibus enim utramque in partem fortuna dominatur:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 3:1)
Quare iustam, non sum epistula exsecuturus, ut desideres actionem.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 8:1)
Illud ipsum, quod oculum modo dextrum modo sinistrum circumlinebat - dextrum si a petitore, alterum si a possessore esset acturus -, quod candidum splenium in hoc aut in illud supercilium transferebat, quod semper haruspices consulebat de actionis eventu, a nimia superstitione sed tamen et a magno studiorum honore veniebat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 2:3)
Finitis actionibus Caesar 'Neutra' inquit 'pars de mora queretur;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 10 2:1)
Illud etiam me non ut ambitiosum sed tamen iuvat, quod adicis te meque et gratiarum actione et laude celebratos.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 32 2:1)
' Postea actionem meam utcumque potui recollegi, addidi multa.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 23:3)
et ideo nec assertionem denegandam iis qui ex eius modi causa in libertatem vindicabuntur puto, neque ipsam libertatem redimendam pretio alimentorum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 66 2:3)
Eiusmodi considerationis sub lumine pervenire velimus ad quasdam amplas sententias dialogi actionisque quae tum unumquemque nostrum involvunt tum politicam internationalem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 21:7)
Quamvis mutatio pars sit progressionis rationum multiplicium, velocitas quam actiones humanae ei hodie imponunt, naturali obsistit evolutionis biologicae lenitati.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 26:2)
Quocirca instat idque impellit ut politicae actiones augeantur, ut proximis annis dioxydi carbonici aliorumque gasiorum perlate inquinantium efficaciter diminuatur, exempli gratia, substituendo usum igniferorum fossilium et fontes augendo energiae renovabilis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 37:3)
Verum est homini esse agendum cum geosystema in discrimine versatur, sed hodie intervenientis hominis gradus in sic implicata realitate naturae talis est, ut continuata damna ab homine illata novum opus postulent, ita ut humana actio ubique sit, una cum omnibus incumbentibus periculis, quae id secum fert.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:4)
Exempli gratia, multae aves et insecta, quae propter insecticidia venenata, technologia facta, exstinguuntur, ipsam agri culturam iuvant, atque iis sublatis, alia technologica actio sit oportet, quae probabiliter denuo noxios effectus feret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION