라틴어 문장 검색

Ad ascensum vaporum conducit etiam quod hi gyrantur circa Solem & ea actione conantur à Sole recedere, at Solis Atmosphaera & materia coelorum vel plane quiescit, vel motu solo quem à Solis rotatione acceperint, tardius gyratur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:11)
Nam quemadmodum Maria ad constitutionem Terrae hujus omnino requiruntur, idque ut ex iis per calorem Solis vapores copiose satis excitentur, qui vel in nubes coacti decidant in pluviis, & terram omnem ad procreationem vegetabilium irrigent & nutriant;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 51:7)
actione patiaris;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 1:2)
Mihi reputanti somnium meum istud, quod times tu, egregiam actionem portendere videtur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 2:2)
Prospere cessit, atque adeo illa actio mihi aures hominum, illa ianuam famae patefecit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 4:2)
At aliud est actio bona, aliud oratio.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 9:1)
Est enim oratio actionis exemplar et quasi ἀρχέτυπον.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 9:3)
' Sequitur ergo ut actio sit absolutissima, quae maxime orationis similitudinem expresserit, si modo iustum et debitum tempus accipiat;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 10:6)
utque in cultura agri non vineas tantum, verum etiam arbusta, nec arbusta tantum verum etiam campos curo et exerceo, utque in ipsis campis non far aut siliginem solam, sed hordeum fabam ceteraque legumina sero, sic in actione plura quasi semina latius spargo, ut quae provenerint colligam.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 16:1)
'At est gratior multis actio brevis.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 23:1)
Actionem et a te frequenter efflagitatam, et a me saepe promissam, exhibui tibi, nondum tamen totam;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 1:1)
Nam in ceteris actionibus existimationi hominum diligentia tantum et fides nostra, in hac etiam pietas subicietur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 3:1)
Quod tamen si quis exstiterit, qui putet nos laetius fecisse quam orationis severitas exigat, huius - ut ita dixerim - tristitiam reliquae partes actionis exorare debebunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 6:1)
Dices te non posse satis diligenter id facere, nisi prius totam actionem cognoveris:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 10:1)
Respondit Fronto Catius deprecatusque est, ne quid ultra repetundarum legem quaereretur, omniaque actionis suae vela vir movendarum lacrimarum peritissimus quodam velut vento miserationis implevit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION