라틴어 문장 검색

Si adfectus corpora sunt, et morbi animorum, ut avaritia, crudelitas, indurata vitia et in statum inemendabilem adducta;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 6:1)
Hic homini satis alimentorum citra sanguinem esse credebat et crudelitatis consuetudinem fieri, ubi in voluptatem esset adducta laceratio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 17:1)
Habebat perfectum animum et ad summam sui adductum, supra quam nihil est nisi mens dei, ex quo pars et in hoc pectus mortale defluxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 14:1)
proporat iuventus omnis adductos simul lentare remos, adiuvat ventos manu et valida nisu bracchia alterno movet.
(세네카, 아가멤논 10:9)
GALLIO quaestionem primam Latronis duplicauit sic:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 14:7)
" Ubi in taedium adductus animus incipit beneficium odisse, dum expectat, potest ob id gratus esse ?
(세네카, 행복론, Liber II 19:8)
quae quemadmodum saepe subiecto uno aut altero verbo ad contextum reddendae orationis adducta est, sic ad referendam gratiam admonitione revocanda est.
(세네카, 행복론, Liber V 149:6)
Hoc, quod parenti, etiam principi faciendum est, quem appellavimus Patrem Patriae non adulatione vana adducti.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 87:1)
renovat se et corroborat cotidie luctus et iam sibi ius mora fecit eoque adductus est, ut putet turpe desinere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 8:2)
idem habere se peius questus est, quod foliis rosae duplicatis incubuisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 133:2)
velut in rem praesentem adducti non agnoverunt se.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 199:3)
Cum Polyxene esset adducta tumulo Achillis immolanda, Hecuba dixit:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.38)
Spargere effusos sine lege crines, rursus adducto revocare nodo;
(세네카, 오이디푸스 6:18)
o utinam hibernae duplicentur tempora brumae, et sit iners tardis navita Vergiliis, nec tibi Tyrrhena solvatur funis harena, neve inimica meas elevet aura preces et me defixum vacua patiatur in ora crudelem infesta saepe vocare manu!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8a6)
suscipit hinc reducem duplicati culmen honoris:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 40)

SEARCH

MENU NAVIGATION