라틴어 문장 검색

luce prima Hispani acie instructa ad vallum accesserunt, vacuaque praeter spem castra ingressi, quae relicta inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt, regressique in castra sua paucos dies quieti stativis manserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 344:1)
fugientes in castra equites persecuti sunt, et permixti turbae hostium intra vallum penetraverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 363:1)
Aemilius cum et venturos scisset et educere in aciem potuisset, intra vallum suos tenuit, ut extraheret rem in id tempus, quo Baebius cum exercitu venire a Pisis posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 301:3)
quod Hispani, quod Galli, quod Macedones Poenive non audeant, Ligustinus hostis vallum Romanum subit, obsidet ultro et oppugnat, quem scrutantes ante devios saltus abditum et latentem vix inveniebamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 324:1)
tum nisi exsatiati cibo vinoque arma non capiebant, dispersi inordinati exibant, ut quibus prope certum esset hostes extra vallum non elaturos signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 329:2)
quos ubi adesse praetor Romanus sensit, M. Fulvium fratrem cum duabus turmis sociorum equitum ad castra hostium speculatum misit, quam proxime succedere ad vallum iussum ut viseret quanta essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 357:1)
Romanus suos intra vallum continuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 360:3)
Flaccus luce prima C. Scribonium praefectum socium ad vallum hostium cum equitibus extraordinariis sinistrae alae mittit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 366:1)
quingentos passus non plus a vallo aberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 369:3)
itaque Flaccus ubi satis abstractos eos a praesidio castrorum suorum ratus est, intra vallum exercitu instructo tribus partibus simul erumpit, clamore non tantum ad ardorem pugnae excitandum sublato, sed etiam ut qui in montibus erant exaudirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 370:1)
ipse intra vallum ad omnes portas instruxit copias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 572:2)
instructam ad hoc ipsum intra vallum habebat aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 574:1)
nam extemplo fusi fugati, mox intra vallum paventes compulsi, postremo exuuntur castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 575:2)
nec aliud magnopere cur vicisse crederes fecisse Romanos, nisi quod postero die lacessierint proelio manentes intra vallum, spolia per totum diem legisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 588:1)
et concursatio in obscuro incidentium aliorum in alios incertum fecerat an hostis intra vallum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION