라틴어 문장 검색

Haec eadem remedia adhibentur, si urina genitalia deusserit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 4:4)
Si equo maxillae dolent, calido aceto fovendae, et axungia vetere confricandae sunt, eademque medicina tumentibus adhibenda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 6:1)
sic paulatim firmioribus cibis adhibitis ad iusta per- ducetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 7:3)
similisque medicina triduo adhibetur, ac viridibus herbis cacuminibusque arborum recreatur aegrotum pecus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 31장 1:4)
Nam particulatim facilius quam universus convalescit, sive quia ipsius morbi halitus minor est in exiguo numero, seu quia expeditius cura maior adhibetur paucioribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 4:1)
quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta, Cum frigidus imber Altius ad vivum persedit, et horrida cano Bruma gelu, vel post tonsuram, si remedium praediciti medicaminis non adhibeas, si aestivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus rubis ac spinis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 5:2)
Cum vero singulae morbo laborabunt, eadem remedia, quae etiam ovibus, adhibebimus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 3:1)
sic fiet una cicatrix adhibitis ceteris remediis, quae prius docuimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 11장 2:2)
Huius igitur villatici generis non spernendus est reditus, si adhibeatur educandi scientia, quam plerique Graecorum et praecipue celebravere Deliaci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 4:1)
dum tamen anus sedula vel puer adhibeatur custos vagantium, ne obsidiis hominum, aut insidiatorum animalium diripiantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 7:2)
Quas impensas et curas, nisi locis,quibus harum rerum vigent pretia, non expedit adhiberi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 6:3)
Atque haec remedia mediocriter laborantibus adhibentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 22:1)
2 Nam per hiemem, quamvis adhibeatur opera, difficulter crescit,3 et tamen, quia maior est turdi copia, pretium turturum minuitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 1:6)
Quare mediterraneis locis maior adhibenda cura est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 3:2)
sed nec remedia traduntur alia, quam quae gallinaceis adhibentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION