라틴어 문장 검색

his ita incohatis refectisque quae quassata erant muri, dispositisque praesidiis ad custodiam urbis, Tarraconem est profectus, a multis legationibus protinus in via aditus, quas partim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 724:1)
proelium in aditu fori maiore impetu quam perseverantia commissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 249:1)
cuniculo inde via ad mare ducit, quam a mari turris quinque tabulatorum, egregium propugnaculum, claudebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 75:2)
nam et ipsa Chalcis quamquam eiusdem insulae urbs est, tamen adeo arto interscinditur freto ut ponte continenti iungatur terraque aditum faciliorem quam mari habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 88:2)
"negat aditum esse in Africam, negat ullos patere portus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 661:1)
cum legatis quos mitteret ad Syphacem calonum loco ordines spectatae virtutis atque prudentiae servili habitu mittebat, qui, dum in conloquio legati essent, vagi per castra alius alia aditus exitusque omnes, situm formamque et universorum castrorum et partium, qua Poeni, qua Numidae haberent, quantum intervalli inter Hasdrubalis ac regia castra esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 39:1)
itaque et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, et pro se quisque quae diutinae obsidionis tolerandae sunt ex agris convehebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 100:1)
Abydeni primo tormentis per muros dispositis non terra modo adeuntes aditu arcebant, sed navium quoque stationem infestam hosti faciebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 178:1)
inde satis comperto Eordaeam petituros Romanos, ad occupandas angustias, ne superare hostes artis faucibus inclusum aditum possent, praecessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 445:1)
si secum aliquos consul mittere velit, se non iniquo nec perdifficili aditu super caput hostium eos educturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 124:1)
Romani quoad tutum fuit insecuti caedentes spoliantesque caesos, castra regia, etiam sine defensoribus difficili aditu, diripiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 142:1)
si aditum armatis in urbem patefecisset, fugam inde caedemque hostium fore, qualis captis urbibus fieri solet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 201:2)
undique aggeres haud facili aditu ad moenia admovebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 303:1)
cum iis quos P. Sulpicii prius ductu obsidentes in Eordaeam aditum vicissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 85:1)
ne proxima quaeque amoliendo maioribus gravioribusque aditum ad se facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 139:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION