라틴어 문장 검색

regum etiam regem et exercitatione uenandi et conuictu megistanum abstinuisse, quod apud Parthos iustiti instar est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 5장 1:5)
praedicabat autem matrem suam ex incesto, quod Augustus cum Iulia filia admisisset, procreatam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 1:2)
super sororum incesta et notissimum prostitutae Pyrallidis amorem non temere ulla inlustriore femina abstinuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 36장 1:4)
At in semet augendo parcus atque ciuilis praenomine Imperatoris abstinuit, nimios honores recusauit, sponsalia filiae natalemque geniti nepotis silentio ac tantum domestica religione transegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 1:1)
quodam, ut supra rettuli, cum ferro circa sacrificantem se deprehenso, senatum per praecones propere conuocauit lacrimisque et uociferatione miseratus est condicionem suam, cui nihil tuti usquam esset, ac diu publico abstinuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 36장 1:2)
' ad campestres exercitationes suas admisit et plebem declamauitque saepius publice;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 10장 2:6)
et primo per deuexum pulpitum subeuntem admisit ad genua adleuatumque dextra exosculatus est, dein precanti tiara[m] deducta[m] diadema inposuit, uerba supplicis interpretata praetorio uiro multitudini pronuntiante;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 13장 2:1)
In curiam libertinorum filios diu non admisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 15장 2:1)
sed et plumbeam chartam supinus pectore sustinere et clystere uomituque purgari et abstinere pomis cibisque officientibus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 1:2)
eas adeo grate recipiebat, ut legatos, qui pertulissent, non modo primos admitteret, sed etiam familiaribus epulis interponeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 3:3)
nam qui luxuriae immoderatissimae esset, ter omnino per quattuordecim annos languit, atque ita ut neque uino neque consuetudine reliqua abstineret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 51장 1:2)
dein perlectis epistulis officiorumque omnium breuiariis, amicos admittebat, ac dum salutabatur, et calciabat ipse se et amiciebat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 21장 1:3)
erat enim dicacitatis plurimae, etsi scurrilis et sordidae, ut ne praetextatis quidem uerbis abstineret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 22장 1:2)
ac ne in metu quidem ac periculo mortis extremo abstinuit iocis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 23장 4:1)
abstinuit alieno, ut si quis umquam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION